qui correptionis causa fuerant contristati, et Patrem  
misericordiarum ait, propter diversa peccata, et ut  
cognosceretur per misericordiam reformare  
poenitentes. 
2. LANFR.  Qui consolatur nos . Per hoc jam ostendit 
consolatoriam esse Epistolam; vult enim omnibus  
consolari, et illis contristatis, et illi abjecto qui  
uxorem patri abstulerat; et propter hoc dixit:  Pater  
 misericordiarum et Deus totius , etc. 
3.  Pro vestra exhortatione . Quamdam causam tribulationis 
suae supponit, ut videlicet Corinthii  
exemplo ejus provocati exhortentur ad ferendum  
tribulationes, et sic salutem sempiternam  
consequantur. 
4.  Quae operantur tolerantiam . Spes salutis aeternae 
operatur tolerantiam, id est, patientiam in servis  
Dei, quia propter ipsam adversa tolerantur. 
5.  Ut spes nostra . Cum principalis causa tolerantiae  
illorum dicta sit salus aeterna, aliam causam supponit,  
ut videlicet spes sua, quam pro his habebat,  
firma appareat. 
6. AMBROS.  Non enim volumus . Ideo passiones  
pressurarum indicat, ut ostendat quae mala, causa  
salutis eorum patiebatur; ut non gravius ferrent, si  
ab illo corriperentur, qui tam aspera pro illis  
tolerabat. 
7. LANFR.  Non enim volumus . Exponit quod superius 
dixit;  Sive autem tribulamur . Et quod posterius:  
 Sicut socii passionum , etc. 
8.  Quae facta est in Asia . Non de ea Asia loquitur 
  |  
  |