Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod aliae virtutes morales a prudentia non distinguantur.
Eorum enim quae ex opposito dividuntur, unum non ponitur in definitione alterius.
Sed prudentia est recta ratio, quae ponitur in definitione Moralium virtutum,
ut patet in 2 Ethic. Ergo morales virtutes a prudentia non distinguuntur.
2. Praeterea, ad virtutis actum non exigitur nisi cognitio et operatio. Sed totum
hoc prudentia facit; quia prudens non solum cognitivus sed etiam activus est, ut
in 6 Ethic. et 7 dicitur. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, sicut prudentia est recta ratio agibilium, ita ars est recta ratio
factibilium, ut dicitur in 6 Ethic. Sed in factibilibus non distinguuntur aliqui
habitus exequentes ab artibus quae sunt habitus dirigentes. Ergo nec in agibilibus
morales virtutes, quae sunt exequentes, sunt distinguendae a prudentia
dirigente.
SED CONTRA, virtutes morales ab intellectualibus distinguuntur, ut supra dictum
est. Sed prudentia est intellectualis virtus, ut in 6 Ethic. Patet. Ergo a virtutibus
moralibus distinguitur.
Praeterea, habitus distinguuntur per actus. Sed Augustinus assignat alium
actum prudentiae et aliis virtutibus moralibus, ut patet in littera. Ergo distinguuntur
ab invicem.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod nec ab aliis tribus virtutibus in littera positis reliquae
morales virtutes distinguantur. Pars enim non dividitur contra totum. Sed
harum aliae omnes partes esse dicuntur a Tullio.
Ergo ab eis non distinguuntur.
2. Praeterea, proprietates rerum spiritualium ex earum nominibus investigantur,
ut patet per Dionysium. Sed nomen temperantiae temperiem et modum
quemdam importat: similiter autem nomen fortitudinis indeficientiam respectu
difficilium: nomen autem iustitiae aequalitatem vel rectitudinem; unde iustum
aequale dicimus, et quasi regulatum, ut ex 5 Eth. patet. Cum ergo haec
requirantur in qualibet virtute morali, videtur quod aliae virtutes morales ab
istis non distinguantur, nec ipsae ab invicem.
3. Praeterea, omne peccatum non expellitur nisi per omnem virtutem. Sed per
iustitiam expellitur omne peccatum, ut patet in iustificatione impii. Ergo ad
minus ab ipsa aliae virtutes morales non distinguuntur.
SED CONTRA, nihil est principale respectu sui ipsius. Sed hae virtutes dicuntur
cardinales vel principales respectu aliarum. Ergo ab eis distinguuntur.
Praeterea, habitus distinguuntur per actus et obiecta. Sed istis virtutibus
assignantur diversae materiae speciales, ut infra patebit. Ergo sunt speciales
virtutes, ab aliis et a se invicem distinctae.
|
|