et legatus in Sardineam pro sedanda discordia iudicum, fecit omnes iudices Sardinee
omnia precepta sua et sociorum iurare. Hoc peracto, Consul predictus treuguam usque ad
redditum iudicis Arboree posuit. Audientibus namque Pisanis, quod Ianuenses iverant cum
octo galeis in Sardineam, VIII similiter galeas armaverunt, et in Sardineam cum Rainerio
Alferoli Consule, pro guardia maris et Sardinee, direxerunt. Quapropter legati Imperatoris
et Ianuense nullam vindictam nullamque offensionem in Sardinea, timore Pisanorum galearum,
que ibi erant, fecerunt. Iudex vero, cum legatis Imperatoris promittentibus adimplere
omnia que ab Imperatore postulavere, cum XXX milibus libris in eisdem galeis Ianuam navigavit,
deinde ad imperatorem Fredericum apud Papiam ivit.
A.D. MCLXV, quarto idus Augusti. Imperator Fredericus cum magno honore Papie
coronavit Parasonem iudicem Arboree de Sardinea; de qua corona Henricus de Cane et
Benedictus Consules et legati Pisanorum ad Imperatorem, qui tunc Papie cum sapientibus
erant, valde tristati sunt, et civitas tota; partim quia securitates et omnia precepta et fidelitatem
Pisanis Consulibus fecerat, ideoque corona dignus non erat; partim quia coronam,
Pisanis invitis, meruerat, Iudex denique, cum consulibus et sapientibus Ianue, qui ad Imperatorem
legati erant, Ianuam reversus est; quem Ianuenses cum honore receperunt, et ibi
moratus est usque ad X kal. Decembris, ibique preparavit magnum exercitum militum fere
ducentorum et peditum et sagittariorum, et galeas VIII et tres magnas naves pro exercitu
militum portando in Arboream, pro recuperanda terra, et pro sue iurisdictioni et potestati
subiuganda tota Sardinea; pro quo exercitu, et expense, et fidelibus quos acquisivit, Ianuenses
ultra XXX milia libras dolose et fraudulenter ei mutuo dederunt, et sic predictus judex cum hoc
exercitu X kal. Decembris, Ianua exivit, et navigare cepit. Interea ceteri iudices Sardinee,
hoc audientes, contristati et turbati sunt et tota Sardinea cum eis, unde iudex Turritanus
et Donnicellus Petrus iudex de Callari, cum Gainello, qui cum una galea in eorum adiutorio
iverat, et cum exercitu magno militum et peditum et sagitariorum, in mense Septembris
intraverunt Arboream, et mansionem de Capre totam destruxerunt, maiorem partem Arboree
igne cremaverunt, oves et boves et equos occiderunt, et inde abstraxerunt cum multa spolia.
Castrum tamen in quo erat thesaurus non ceperunt. Pisani vero, hec omnia audientes, velociter
galeas VI preparaverunt et armaverunt, in qui bus Ildebrandum Bambone Consulem, cum
|
1
5
10
15
20
25
|