Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 79


Pater ad tempus iram dissimulans, advenienti filio laetum vultum ostendit. Sed, paucis
diebus interpositis, pater, in futurum prospiciens, ne si ii, qui tale consilium filio complices
facti dederant, impune transirent, alii ad simile, aliquid praesumentes, raperentur, nesciente
filio, duodecim priores huius erroris unum post alium sibi arcessens, oculos privari fecit.
Quo facto, filium etiam, tali incoepto ulterius compescere terrendo volens, arcessitum, idem
causa justitiae facere fingens minatur. Sed a fidelibus suis, quibus ex industria idem agere
praedixerat, retentus, territo filio, de caetero pro libitu suo, ut decuit, usus est: nam disciplina
et rigor justitiae cum pace communionem habent, Psalmista attestante, qui ait: Misericordia
et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt
. Sic enim misericordia sectanda
est, ut justitia remissior, ultra quam decet, non sit, ne vitia nimium inolescant. Unde et
providus pater, ut sapiens medicus, hunc ipsum filium suum, ut a pravitate compesceret,
tanto rigore territum attrivit.
XXXVII. - Anno itaque Dominicae incarnationis MLXXXIII[I], omnibus accuratissime
apparatis, equestri plurimo exercitu sed et peditum plurimis copiis, dux versus Romam ab
obsidione Imperatoris, infideliumque Romanorum ad liberandum papam Gregorium - qui
et Ildebrandus ante susceptum papatum dicebatur - , contraque Caesarem, si necesse sit,
nisi cedat, dimicatum leonina ferocitate iter intendit.
At, cum jam propre ventum est, incaute incedere volens, ordinatis aciebus, mille electos
milites cum totidem vexillis praemittens, aliam aciem cum tribus millibus pedetentim subsequi
praecipit; ipse cum reliquo exercitu, peditum copias - et quae infirmiores erant ante se
ponens - provide subsequitur. Audierat quippe milites imperatoris sibi occursum ex parte
aquae- ductus exisse: sed hoc sibi falso relatum erat. Nam ipse imperator jamdudum multa ex
parte exercitum suum a se dimiserat, et cum minori militia, quam accesserat, Romae, nil tale
suspicatus, morabatur; dumque hostes adventare praesentiit, suis viribus minus sufficiens et
Romanorum fraudem - quamvis se indeficientes illi adesse promitterent - pertimescens, cum
maximo dolore animi hostibus cedens, urbe digressus jam ante triduum recesserat. Dux
itaque neminem sibi, ut suspicabatur, occursantem hostiliter offendens, libero ad urbem
accessu usus, ante portam, qua via Tusculana porrigitur, juxta aquae- ductum castrametatur;
ubi triduo commoratus, urbe undique circumconspecta, quodam diluculo cum mille et trecentis
militibus ad portam, quae sancti Laurentii dicitur, sub aquae- ductu juxta Tiberim,
ubi minorem custodiam, nemine in illa parte aliquid suspicante, persensit, accedens, scalis
silenter appositis, muros transcendit. Portisque ferro apertis, suos introducens, per plateas
urbis usque ad pontem, in quo suus exercitus praestolabatur, Guiscardum clamoribus
ingeminando, civesque terrendo accurrit, portaque vi potius fracta quam reserata, suos intromittens,
urbem irrumpit. Sicque directo impetu usque ad turrim Crescentii percurrens,
papam eripit, eductumque honore, quo decebat, abducens, palatio Lateranensi restituit; ubi

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio