Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 390


jam recepisse vos credimus emanarant, ut inter quos
binarius numerus imperfectus quodammodo videbatur,
per aggregationem tertii quem ardenter appetimus, extremitates
imperfecti cujuslibet trinitas collecta suaviter
restauraret. Sed dubitamus et merito ne per celerem
expeditionem negotii res desiderata viluerit, dum quem
anxium desiderio pendente cognovimus, nunc segnem et
tepidum consummato sentimus. Solet enim inter infantes
vel amatores aliquando qui ipsa qualitate negotii juvenescunt,
vota fortius fervere si pendeant et tanto cupidis
animis viliora se reddere quanto maturiora concurrunt.
Vos autem, carissime frater et socio, quem desideria concepta
trans (?) juvenem metiri debere seu posse confidimus,
cum vobis ad januam res petita pervenit, ipsam
libenter excipite, dampnate desidiam, moras abrumpite,
et cum paratis semper differre nocuit, spes pulcra vos
foveat quod tam debile, tam leve principium fortuna celebrior
subsequetur.
n. 93
Honoris coronantis et gloriae sub diversis titulis nomen
habentibus, universis in sortem domini evocatis, N. de
Rocka nichil ad praesens petere quam quod petitur exaudiri.
Populus gentium variis circumplexus eventibus de
salutis regula turbata conqueritur et turbati signi discordiam
condolet in signato, dum salutifera virtus in

Torna all'inizio