Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 115

libro III


34. (1) QUID CLERICI RECIPIENTI ATTRIBUANT.
(2) Episcopi quoque vel supra, quando invicem sibi scribunt,
semper recipientes 'venerabiles fratres' vocant. (3) Minores
etiam clerici servant idem quando videntur pariter se habere, ut
si abbas abbati, canonicus canonico, vel cappellanus scriberet
capellano. (4) Minores tamen clerici, quando paribus vel subditis
suis scribunt, eos 'dilectos in Christo fratres' debent proprie
nominare. Quod episcopi quoque faciunt, quando canonicis suis
scribunt et in prelatione modica constitutis.
(5) Laicos vero numquam clerici 'dilectos in Christo fratres'
nec 'venerabiles fratres' vocant, sed dicunt eos 'dominos', si
laici dominantur, quandoque 'fideles' si eis laici sunt iure fidelitatis
astricti, quandoque 'filios' eos vocant, sicut papa laicos
omnes consuevit 'filios' nominare.
35. (1) DE BENE FACTORIBUS ET MAGISTRIS ET QUIBUSDAM
ALIIS LITERATIS.
(2) Aliis quoque possumus attribuere quod est dignum, ut si de
illo qui tibi bene fecerit ita dicas: 'Piissimo domino et benefactori
precipuo' vel: 'Speciali patri et domino Marie atque Marthe
titulo coruscanti'. (3) De magistris et aliis prudentibus ita dicas:
'Septiformi studiorum lampade prefulgenti' vel: 'Litterati
dogmatis perfectione laudando' (4) vel: 'Litteratorie militie

Torna all'inizio