ARTICULUS 4
Utrum fides sit virtus, et utrum sit habitus
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides nullo modo sit virtus. Nulla enim virtus praeter intellectualem
habet verum pro obiecto, nec est habitus cognitivus, sed operativus. Sed
fides est habitus cognitivus, et habet verum pro obiecto. Ergo cum non sit virtus
intellectualis, videtur quod nullo modo possit dici virtus.
2. Praeterea, credere videtur univoce dici, secundum quod dicimur aliis credere.
Sed fides aliorum non est virtus. Ergo nec fides articulorum.
3. Praeterea, omne quod est contra rationem, est vituperabile: quia malum
hominis est contra rationem esse, ut dicit Dionysius. Sed fides
cum faciat abnegare rationem, videtur contra rationem esse. Ergo credere est
vituperabile; ergo fides non est virtus.
4. Praeterea, sicut per fidem cognoscimus ea quae sunt supra rationem, ita et
per prophetiam. Sed prophetia non dicitur virtus. Ergo nec fides.
5. Praeterea, in Deo dicuntur esse virtutes exemplares. Sed fides non habet
exemplar in Deo. Ergo fides non est virtus.
SED CONTRA, nihil iustificat nisi virtus. Sed fides iustificat; Rom. 5, 1:
«Iustificati ergo ex fide». Ergo fides est virtus.
Praeterea, vita spiritualis est per virtutem. Est autem vita spiritualis per fidem,
ut dicitur Rom. 1 et 2. Ergo fides est virtus.
Praeterea, per virtutes efficimur filii Dei. Hoc autem fit per fidem; Ioan. 1, 12:
«Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius». Ergo
fides est virtus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod fides non sit una virtus. Quidam enim articuli fidei
sunt de aeternis, ut qui pertinent ad Trinitatem personarum; quidam vero de
temporalibus, sicut qui pertinent ad Incarnationem Christi. Sed scientia et
sapientia sunt diversa dona per hoc quod sunt de temporalibus et aeternis.
Ergo fides non est una virtus.
2. Praeterea, spes et timor differunt per hoc quod spes est de bonis futuris,
timor vero de malis. Sed fides est de utrisque, quia est de suppliciis et praemiis.
Ergo fides non est una virtus.
3. Praeterea, ad fidem pertinent multa quae sunt moralis philosophiae, sicut
fornicationem esse mortale peccatum; et quae sunt naturalis, sicut mundum
non esse aeternum; et quae sunt philosophiae primae, sicut Deum habere
curam de actibus humanis. Ergo videtur quod fides non sit unus habitus.
|
|