Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 52

Tomus II


quatenus illos qui quasdam segetes
discreti viri N. in noctis silentio temere devastarunt,
ut eidem debitam satisfactionem impendant,
veritate agnita tradita tibi a nobis protestate
compellas, talem poenam infliges eisdem,
quod ea ipsis sit ad supplicium et caeteris in exemplum.
Si vero aliqui rebelles temere se opponerent
in hac parte, ipsorum temeritatem taliter
corrigas et castiges, quod qui se stultum
demonstrat in culpa, sapiens sit in poena.
Cap. XII.
Eidem ut reformetur pax inter minores e
t majores.
Pati nolentes ut minores a majoribus opprimantur,
discretioni tuae praecipiendo mandamus,
quatenus inter milites et populares
civitatis procures pacem et concordiam
reformare.
Cap. XIII.
Eidem, ut ponantur insidiae ad capiendum
proditorem.
Divinis et humanis institutis non absonat,
quod qui nostram non verentur
latescere Majestatem et contra nostra
quotidie commoda moliuntur, a nobis et regni
nostri fidelibus in personis et rebus eis inferri
debeant detrimenta. Cum igitur Joh.

Torna all'inizio