Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 106


equis et his, que allata fuerant, ad propria remearent et hoc propterea
quoniam sibi tale votum extitisse dicebant, ut hii tres tantum
suis pedibus Romam pergere deberent. quibus flentibus ac
lugentibus iure potestatis imperant ut recedant. illis autem abscedentibus,
dum prefati famuli Christi scandunt iter obviam habent
pauperes vilibus ac scissis indumentis adopertos. tum hii paupertatis
amore inflammati, aiunt inter se: «Ne sit in nobis quod
mundus honoret, ne quod latro diripiat, bis nos vestibus exuamus,
pauperibus tribuamus illorumque nos vilissimis ac sordidis
induamus»; quod et fecerunt. hinc perpendant qui nomen
monachi pretendunt quanti reatus criminis sit sub Christo paupere
degentes indumentis comptos et non moribus incedere. ecce
etenim hii, per quos hoc monasterium inicium supmsit, talibus
induti amictis inicium sue conversionis dederunt.
Mundus ad inia ruit, miseros ad tartara ducit.
Muternus vestes; nostras, Deus, instrue mentes,
Ne sit quod fortis, fur, latro tollere possint.
Et ut ad propositum revertar, cepto itinere dum pergunt, ad
monasterium gloriose Dei genitricis Marie, quod est in Sabinis,

Torna all'inizio