Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

375


beatum quoque Dominicum et beatum Franciscum et sanctam
Helyçabeth supradictus Gregorius canonicavit. anno Domini
.Mo.CCXXVII., cum Saonenses et Albinganenses communi
Ianue rebellassent, et Ianuenses contra eos magnum exercitum
fecissent, venerunt tandem Albinganenses et Saonenses cum
crucibus in manibus ad mandata Communis. huius archiepiscopi
tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXXX., capti fuerunt
.IIIIor. pirate, scilicet Recuperus de Portu Veneris, Guilielmus
de Vintimilio, Durandus de Portu Venerij et Rubeus de Morinello,
qui omnes fuerunt suspendio adiudicati per dominum
Spinum potestatem Ianue. tanta autem multitudo, maxime dominarum
ad plateam Sancti Laurentij convenit, que volebant
dictos piratas liberare, quod duci ad patibulum non valebant.

Torna all'inizio