Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 290


et sapientem non esse celerem in suis processibus nec
obliuisci futurorum.
Tu etiam, domine rex, noli querere quod non inuenies,
sed quere potius illud in quo tu es hodie, antequam totum
amittas, ne forte accidat tibi sicut accidit symee de lenticulis.
Dixit [rex]: Quomodo fuit? Dixit Beled:
Fertur fuisse quidam, cum ferret quoddam vas plenum
lenticulis de vno loco ad alium et esset in via inter arbores
excelsas, dimisso vase in terra, cepit ibi dormire. Cum autem
vidisset symea quedam que erat in arbore vas lentium, descendit
de arbore et cepit plenum suum pugillum de lenticulis
illis. Et cum ascendit ad arborem, cecidit vnum granum de
illis in terra[m], et nolens illud amittere, descendit de arbore
ad querendum illud. Qui cum teneret se suis manibus per
ramos arboris, aperta est manus eius, et omnes lentes eius
ceciderunt. Sic propter vnam lenticulam dimisit et perdidit
totum quod abstulit.
Tu quoque, domine rex, habes vltra centum mulieres et
cum nulla gaudere et exultare vis; illam queris que non
potest inueniri. Et cum audi[i]sset rex illud, credidit ipsum
interfecisse reginam. Et dixit rex: Beled! Propter vnicam
offensam in vno momento interfecisti reginam, nec potuisti
differre et respicere quid faceres? Ait Beled: Verbum
regis et verbum eius quod non reuocatur idem est. Cui
dixit rex: Quis est ille? Ait Beled: Est ipse rex et cuius
verbum non reuocatur nec mandatum infringitur. Dixit rex:
Magnus est meus dolor et tristicia, quia interfeci Helebat.
Ait B[eled]: Duo sunt quorum magna est tristicia in hoc
mundo et pium gaudium: qui dicit non esse post diem
mortis nec indicium, nec meritum, nec afflictionem, et qui
nunquam egit misericordiam cum inope. Dixit rex: Si viderem
Helebat, nunquam de aliquo in mundo tristarer. Ait
Be[led]: Duo sunt que non debent tristari de aliquo:

Torna all'inizio