Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1051


occulta vir iste gloriosus aperuit; absentium quoque fratrum multoties
acta cognovit, aliis quidem in somnis, ne hoc vel hoc facerent
prohibens, aliis autem istud vel illud agendum praecipiens.
Multorum etiam, qui boni in facie videbantur, mala damnabilia
praevidens nuntiavit; sed et eorum, qui mali, dona gratiarum futura
praedixit. Vere duplex in ipso prophetarum spiritus requievit, qui
et tantis, ut in parte patebit, in vita miraculis claruit, et de futuris,
quorum pauca prosequimur, tanta praevidit.
30 Saepius quoque fratribus suis vir Dei solatia gaudii spiritualis
impendit, quibus ipse, corpore quidem absens, sed spiritu praesens
fuit. Referam breviter unum de multis. Nam tempore quodam,
fratre Iohanne de Florentia capitulum in Provincia celebrante,
ubi a beato Francisco minister fuerat constitutus, intererat eidem capitulo
venerabilis ille frater, qui nunc sanctus et gloriosus Christi confessor,
Antonius. Ubi dum sanctus iste, in exponendis divinarum
Paginarum eloquiis sapientiae spiritu plenus super hac materia:
"Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum" fratribus adunatis verbum
exhortationis affectuose proponeret, frater quidam, Monaldus nomine,
sacerdos, vir simplex et multarum virtutum ornatu praeclarus, faciem
suam ad ostium domus convertit, viditque corporeis oculis

Torna all'inizio