Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

168


exercitabant enim [se] circa arma bellica et opera
virtuosa, ideo gaudebant victoria. dicit enim Vegetius in
libro De re militari quod exercitata paucitas promptior est ad
victoriam, quam rudis et indocta multitudo. dicit autem sanctus
Augustinus in libro De Civitate Dei, ubi querit qualiter
Romanum imperium sic fuit dilatatum, quod Romani primo exercitaverunt
se circa opera virtuosa pro libertate habenda, ut scilicet
nulli genti subicerentur sed libere regnarent, multe enim civitates
et reges eos sibi subicere conabantur. postquam igitur libertatem
per multa prelia fuerunt assecuti, ceperunt exercitare
se circa opera virtuosa et arma bellica pro gloria dilatanda,
ita quod gloriam suam et nomen per totum mundum dilataverunt.
ita quod ipsi Romani, quamvis a principio non dominarentur nisi
usque ad quintum lapidem, idest ad quintum miliare sicut dicit
idem Augustinus, postmodum suum dominium in tantum dilataverunt,
quod toti mundo dominati fuerunt. tandem ceperunt
exercitare ad invidiam et avaritiam et ex hoc orta sunt inter eos
bella civilia per que se mutuo destruxerunt. fides etiam
fecit Romanos esse victores. ipsi enim non tantum amicis, sed etiam
inimicis fidem servabant, propter quod omnes de eis confidebant.

Torna all'inizio