17. De aeqvalitate
[1] Aequalitas est ipsum subiectum, cui finis concordantiae bonitatis,
magnitudinis et cetera, acquiescit. In substantia quidem
est aequalitas principium substantiale, omnibus aequalitatibus
substantiae subiectum, procedente ex ipsa substantia aequalitate,
ut finis aequalis concordantiae et aequalis bonitatis et aequalis
magnitudinis et cetera, aequalitati quiescat in substantia, sicut
ipsa principia substantialia aequaliter substantiae partes consistant;
et hoc idem suo modo est de partibus accidentalibus.
Est autem haec aequalitas radicalis et specifica et propria in
qualibet substantiarum, habente suam propriam et indiuiduam
aequalitatem ita numeralem, sicut habet suam propriam et indiuiduam
bonitatem, magnitudinem et cetera; quam scilicet indiuiduam
aequalitatem et propriam nulla substantia posset habere,
nisi foret substantialis pars substantiae, quia finis aequalis
concordantiae et aequalis bonitatis et cetera, subiectum aequale
suae quiescentiae non haberent, eo quod abesset magnitudo bonitati,
concordantiae et cetera, et e contrario, et per consequens
tota substantia destrueretur, quoniam quodam principio substantiali
absente aliis principiis substantialibus, necesse est alia illorum
abesse aliis, cum ipsa ad inuicem alia in aliis similiter existant.
Est ergo aequalitas in substantia pars substantialis, quae
transmittit etiam ad ceteras partes similitudinem suam, per quam
bonitas, magnitudo et cetera, in substantialitate, realitate et unitate
substantiae sunt aequales, ab aequalitate recipientes similitudinem,
per quam quaelibet earum ad quamlibet transmittit aequaliter
similitudinem suam; et ideo tota substantia radicaliter
aequalitate plena consistit.
Verumtamen secundum ea, quae substantia de rebus nutrimentalibus
accipit, per quas de rebus exterioribus gustando, odorando,
tangendo uiuit, habet ipsa substantia aequalitatem proportionatam
in his, quae qualitates substantiae radicales nutrimentaliter,
aliae magis et aliae minus, de exterioribus rebus acceptant,
sicut ignis in colerico, qui magis de calore rerum
exteriorum acceptat, quam terra de siccitate et quam aer de humiditate
et quam aqua de frigiditate.
Secundum haec etiam, quae nunc dicta sunt de substantiali aequalitate
in substantiis elementatis, potest intelligi de substantiali
aequalitate in substantiis intellectualibus, sicut in anima rationali,
in qua est aequalitas pars substantialis, ut magnitudo bonitati,
durationi et fini concordantiae et cetera, non absit nec e contrario,
et ne principia transmittant inaequaliter sibi ad inuicem similitudines
suas.
Attamen aequalitas actuum potentiarum habet esse proportionata,
cum alia ipsarum plus utitur similitudinibus suis, quam alia,
sicut cum deuota uoluntas plus utitur sua similitudine et similitudinibus
aliorum principiorum, quas recipit, quam intellectus,
qui non habet tantum scientiae, quantum ipsa uoluntas amantiae
aut etiam e contrario. Haec autem proportionalis aequalitas
est ipsa, quam inquirimus, ad quam uoluntas et intellectus cum
suis similitudinibus sunt alligabiles, cum ipsa aequalitas sit amabilis
et intelligibilis sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera.
Ad hanc siquidem aequalitatem docet Ars applicari actus potentiarum,
aliis principiis mixtis in aliis, secundum ipsius Artis processum.
/*
[2] Amoris aequalitas est ipsa, in qua amans et amatus se coaequant
in amare, quae tamen esse non potest praeter aequalitatem
amatiui et amabilis, amatiui et amatiui, amabilis et amabilis
et praeter aequalitatem bonificatiui et bonificabilis, bonificatiui
et bonificatiui, bonificabilis et bonificabilis et cetera. Haec autem
amoris aequalitas adeo magna, adeo bona et cetera, nullius esse
potest, nisi solius Dei tantum, quoniam, si esset in creatura, non
haberet aequalitas subiectum, ubi maior esset in Deo, quam in
creatura. Quoniam igitur hanc aequalitatem in Deo esse oportet,
ut magnitudo aequalitatis bonitati, durationi et cetera, non absit,
est ipsa magnitudo aequalitatis bonitatis et cetera, amabilis in
creaturis et ad hanc amabilitatem uoluntas ligabilis est amare bonum
et dissolubilis amare malum.
Hanc siquidem alligationem docet Ars manifestando doctrinam
de amoris aequalitate in magnitudine bonitatis et cetera, per applicationem
magnitudinis amabilitatis ad amatum sub ratione bonitatis,
magnitudinis et cetera, quem scilicet amatum sui ipsius et
sui amabilis naturale est aequalitatem amare.
[3] In decima septima regula, quae est de satisfactione, sequendo
processum et applicatis his duabus definitionibus ad
eum, formatur uniuersale, in quo relucet particulare ipsum, quod
sub forma aequalitatis amoris et bonitatis et cetera, atque satisfactionis
indagatur, quod scilicet particulare medium est annectendi
uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum, quod fit,
cum quis suo bono, magno et cetera, amatiuo de bono, magno
et cetera, amabili et e contrario, satisfacit aequaliter in amare ipsorum,
scilicet amatiui et amabilis, secundum ea, quae de aequalitate
dicta sunt.
Huic siquidem satisfactioni non potest naturaliter uoluntas resistere;
potest autem ei resistere innaturaliter et contra sui ipsius
et bonitatis, magnitudinis et cetera, similitudines cum dissimilitudinibus
eisdem oppositis, quae sunt malitia, paruitas, uitia, falsitas
et cetera, a quibus docet Ars uoluntatem dissolui, applicando
suum amare ad hanc regulam praedictam et ad has duas
definitiones iam praedictas, cum haec applicatio sit naturaliter
amabilis et eius oppositum naturaliter odibile uoluntati.
18. De minoritate
[1] Minoritas est ens circa nihilum; habet autem in substantia
minoritas esse substantialis et accidentalis. Substantialis quidem,
quoniam minoritatem oportet esse unam substantialium partium
substantiae unientium et componentium ipsam substantiam de se
ipsis; nisi enim minoritas esset pars substantialis una cum aliis,
aliqua siquidem ipsarum partium substantialium non esset determinata
neque finita sub propria terminatione et finitate, sed potius
essent infinitae et aequales, et per consequens substantia infinita
in bonitate, magnitudine et cetera; et sic ipsa foret Deus ac
etiam omnia, quae sunt, essent necessario una substantia tantum,
quod est impossibile. Ergo minoritas necessario est substantialis
pars substantiae, quae dat etiam similitudinem suam aliis principiis
substantiae, uidelicet bonitati, magnitudini et cetera, quae
minores sunt accidentaliter, quam substantialiter, existentes ratione
minoritatis circa non esse.
Omnes quidem similitudines istae, quas minoritas influit ad
cetera principia substantiae, sunt accidentia substantia habitui
minoritatis, ipsa substantia habente per haec accidentia inclinationem
naturaliter ad non esse, cum secundum uiam creationis
sit de non esse producta.
Istae autem minoritates implicare possunt alias minoritates adhuc
maiores et magis circa nihilum, quae sunt offensae mortales
et ueniales; et istarum sunt mortales magis circa non esse, quam
ueniales, quia de maioribus minoritatibus bonitatis, magnitudinis
et cetera, uidelicet de maiori uirtutum priuatione prorumpunt,
sustentatae in minoritate bonitatis, magnitudinis et cetera,
contra maiorem sustentationem bonitatis, magnitudinis et cetera.
Et sunt istae maiores minoritates adeo magnae, quod maiores
esse non possunt; nam ex nimietate sua in dissimilitudines uirtutum
bonitatis, magnitudinis et cetera, se peruertunt, sicut malitia,
quae est priuatio bonitatis, et paruitas uitiosa priuatio magnitudinis
uirtuosae, et uitium opposita uirtutis dissimilitudo.
Istae uero dissimilitudines habituatae sunt sub minoritate, contrarietate
et sub uitiis, existentes naturaliter odibiles et earum contraria
diligibilia, uidelicet uirtutes et opera bona, quae scilicet
uirtutes et bona opera, quanto sunt maiores, tanto plus sunt in
esse, et quanto plus sunt in esse, tanto plus sunt diligibiles, quia
maiores in esse. Per contrarium ergo uitia et opera mala, quanto
sunt maiora, tanto plus sunt in non esse, quare minoritas, quanto
maior est, tanto plus est circa nihil, et quanto minor, tanto plus a
non esse remota est; unde sequitur peccata uenialia plus mortalibus
a non esse distare. Est ergo minoritas circa nihil, sed alia
magis et alia minus, ut dictum est; et quanto in aliqua substantia
minoritates plures adunantur, tanto magis maioritatem minoritatum
implicant in eadem, sicut cum in substantia maioritates plures
uniuntur, tanto magis maioritatem maioritatum multiplicant in
eadem.
Per haec igitur, quae de minoritate dicta sunt, doctrina traditur
ligandi uoluntatem ad bonum, inquirendo minoritatem, sicut dictum
est, oditiuo uoluntatis habente odibilitatem maioritatis et
eius amatiuo habente amabilitatem oppositae maioritatis, sequendo
processum huius Artis.
[2] Amoris minoritas est ipsa, quae defectiua est in amare; et
hoc est, quia plus potest extrahi de similitudine ex minoritate
substantiali in amare, quam ex maioritate substantiali; et ideo,
cum fit talis extractio, concurrunt omnes similitudines aliorum
principiorum sub maiore minoritatis habitu, quam maioritatis,
unde minoritas oritur amatiui, amabilis et amandi atque bonificatiui
etiam et bonificabilis et bonificandi et cetera. Quocirca
omnes principiorum similitudines in amore defectiuae consistunt,
existente amore minoritatem induto, quae naturaliter est
odibilis, quoniam importat uitium contra uirtutem et malitiam
contra bonitatem et minoritatem magnitudinis contra maioritatem
magnitudinis. Vnde, cum haec odibilitas naturalis concordet amabilitati,
docet Ars modum, per quem, cum amabilitate maioritatis
perfectiuae in amore, est absolubilis uoluntas ab amoris minoritate,
discurrente intellectu per ante dicta, tradendo illa pro obiectis
uoluntati secundum eorum amabilitatem aut odibilitatem.
[3] In decima octaua regula traditum est, quomodo ligabilis est
uoluntas ad bonum amandum, considerando res iuxta earum
considerabilitatem. Hac enim consideratione tali, ut in ipsa regula
dictum est, iungitur amatiuum cum amabili suo. Ergo considerando
res secundum processum huius regulae et istarum
duarum definitionum iam dictarum, ligatur uoluntas amare bonum,
cum sibi naturale sit eam plus amare maioritatem amoris,
quam minoritatem amoris, et plus esse, quam non esse, et plus
magnitudinem bonitatis, quam eius paruitatem et cetera; ut, si
homo superbus suam desideret uoluntatem ad humilitatem ligare,
consideret in suorum principiorum minoritate, secundum
quam ipse prope est ad non esse et in eorundem maioritate, per
quam se habet ad esse.
Ista namque consideratione fiet eius uoluntas alligabilis humilitatem
amare, cum ipse ex minoritate sit productus odietque superbiam
in humilitatis amabilitate, amando maioritatem suorum
principiorum, uidelicet maioritatem bonitatis, magnitudinis et cetera,
quae super minoritatem bonitatis, magnitudinis et cetera,
amabilis existit.
Nunc igitur de definitionibus amantiae dictum est et doctrina
tradita definitiones applicandi ad regulas, formando uniuersale
ex definitionibus et regulis, in quo uel affirmando uel negando
particulare inuentibile est, uelut eius exemplificatio secundum
praedicta fit, de qualibet definitione sub certa regula manifesta.
|
1570
1575
1580
1585
1590
1595
1600
1605
1610
1615
1620
1625
1630
1635
1640
1645
1650
1655
1660
1665
1670
1675
1680
1685
1690
1695
1700
1705
1710
1715
1720
1725
1730
1735
1740
1745
1750
|