in Rivum Nigrum, et in suprascriptam criptam Fornicariam. Et 
recepit similiter permutationis vice res huius monasterii quas in 
hoc monasterio per cartam proprietatis concessit Todinus filius Beraldi 
in comitatu Reatino, quarum fines sunt: a pertinentia Civitellę 
usque in cacumina montis, inde revertentes per pertinentiam Casalicis 
et collis Gaimari, pergentes per flumen Mellinum, et ad priorem 
finem; inter quos sunt castella tria, idest Aspra, Lunianum, et podium 
Sancti Maximi. quod si omnes suprascriptas res et castella 
cum ecclesiis et monasteriis vel cunctis eorum pertinentiis 
nobis retollere ipse aut sui heredes pręsumpserint, aut si litem 
aliquam inde exercitaverint, componant in hoc monasterio nomine 
pęnę .CC. libras auri purissimi, et hę commutationes permaneant 
firmissimę. 
Anno Christi millesimo .XCIII., indictione .I, mensis martii 
die .V., Oddo filius Iohannis rogavit cartam proprietatis de castro 
quod vocatur Maccla cum omnibus suis pertinentiis in hoc 
monasterio Sanctę Marię et domno B[erardo] abbati et eius 
successoribus in perpetuum. eodem quoque anno et mense 
suprascripto Octavianus comes filius Iohannis Oddonis optulit 
et donavit in hoc monasterio et domno B[erardo] abbati eiusque 
successoribus in perpetuum medietatem castri quod dicitur Caminata 
cum omnibus adiacentiis eius et ecclesiis; exceptavit turrem 
illius quam teneat filius eius et cartam de ea faciat in hoc 
monasterio tali  tenore, ut sine fraude et damno istius monasterii 
teneat eam, et si damnum aut fraudem fecerit contra istum monasterium 
et eius ministros, perdat ipsam medietatem predictę Caminatę 
et habeat illam Sancta Maria. terram vero quam in 
pignus posuit fratri suo recolligat pars Sanctę Marię si voluerit, 
et det pro illa libras .XXV. in festivitate sanctę Marię et alias
  |  
  |