SABBATO IN UIGILIA PENTECOSTES
Surgentes a meridiana abluti et pectinati ad aecclesiam ueniant et oratione
facta induantur officium celebraturi et ad officium seruituri. Agatur
officium festiue sicut in Sabbato Sancto; cantor et alius frater, quem
uoluerit, induti cappis pronuncient letaniam ternam sicut in uigilia
Pascae. Cum pronunciatum fuerit Accendite , accendatur cereus benedictus
et reliqua luminaria, unus enim cereus solummodo ante illam
horam debet esse accensus ante altare. Cum inceperint Kyrieleison ,
pulsentur omnia signa. Sequatur Gloria in excelsis . Ad euangelium
teneantur candelabra et thuribulum. Post missam pulsatis duobus
maioribus signis faciant orationem. Nonae etiam duo cantores in cappis.
In crastino et totis octauis agatur sicut in Pascali solennitate et octauis
Pascalis solennitatis, nisi quod octaua huius festiuitatis die utraque
missa est Spiritus domini ; feria secunda, si nulla festiuitas sit, dicatur
missa Domine in tua misericordia .
<DE EBDOMADA POST PENTECOSTEN>
Hac ebdomada inchoanda sunt ieiunia, quae regula praecipit, quarta
et sexta feria usque ad idus septembris, nisi rationabilis causa existat,
cur abbas uel prior bis reficiendi licentiam tribuat. Post capitulum
ipsis ieiuniorum diebus sedeant in claustro loquentes. Secretarius uero
non pulsabit minimum signum sicut consuetudo est post capitulum ad
apparatum missae. Post Terciam pergant infantes et minuti sanguine et
infirmi, quibus licentia data est, accipere mixtum. Post Sextam agatur
meridiana; a qua surgentes nudis pedibus in claustrum ueniant afferentes
calciamenta sua. Post haec abluti et pectinati ueniant in aecclesiam et
facta oratione pulsatisque duobus signis inchoet infans Exsurge domine
et caetera, sicut longe superius dictum est. Hic ordo seruandus est
feria quarta et sexta usque ad festiuitatem Omnium Sanctorum, nisi sit
uigilia, cuius missa solenniter celebretur. Tunc enim processio ex toto
dimittitur. |
|