Quod inhonesta locutio sit vitanda, octo rationibus demonstratur.
Sed querendum nobis est utrum frater bene responderit necne.
Et dicimus quod male respondit, multiplici ratione. Primo,
quia contra Scripturam fecit, que dicit, Prover. XXVI: Ne respondeas
stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
Secundo, quia inhonesta fuit responsio, quia religiosus debet
loqui ut religiosum decet. Unde Iacobus I: Si quis putat se religiosum
esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
huius vana est religio. Item prima Petri IIII: Si quis loquitur,
quasi sermones Dei. Ieronimus: «Beata lingua, que nunquam
nisi de Deo novit proferre sermonem». Item ad Ephesios IIII:
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus
est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Item ad Colo.
IIII: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis
quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Tertio, quia verbum ociosum dixit; de quo Dominus dicit,
Mat. XII: Dico autem vobis quoniam omne verbum ociosum quod
locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iuditii. Est
autem verbum ociosum quod nec dicenti nec audienti utilitatem
confert. Ideo Dominus subdit, Mat. XII: Ex verbis enim tuis iustificaberis
et ex verbis tuis damnaberis. Ideo dicit Ecclesiasticus
XXII: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum
certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Quarto, quia qui inhoneste loquitur ostendit se cor vanum
habere, insuper dat aliis exemplum peccandi. Unde dicit Apostolus,
prima ad Cor. XV: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Sed audi remedium sive vindictam, Ys. XXIX: Succisi sunt
omnes qui vigilabant super iniquitatem, qui peccare faciebant homines
in verbo et arguentem in porta supplantabant et declinaverunt
frustra a iusto. De corde vano dici potest quod de oculo dicitur.
Sicut enim «impudicus oculus impudici cordis est nuntius», sic verbum
vanum cor vanum ostendit. Ideo dicit Sapiens, Prover. IIII:
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Item
Prover. XXX: Vanitatem et verba mendatia longe fac a me.
Quinto, quia silentium commendatur et precipitur. Ieremias
|
|