Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 67


Emussitata ad amussim facta.
Endoitium initium.
Em tum.
Empanda paganorum dea.
Emem eundem.
Elumbum evulso lumbo.
Elinguem sine lingua.
Elacatena genus salsamenti, quod appellatur vulgo melandrea.
Enubro inhibenti.
Elixa a liquore dicta.
Endoplorato inplorato, quod est cum questione inclamare.
Inplorare namque est cum fietu rogare, quod est proprie
vapulantis.
Endo procinctu in procinctu: significat autem, cum es castris
in proelium exitum est, procinctos, quasi praecinctos atque
expeditos. Nam apud antiquos togis incincti pugnitasse dicuntum.
Emptivum militem mercennarium.
Emancipati duobus modis intelleguntur, aut hi, qui ex patris
iure exierunt, aut hi, qui aliorum fiunt dominii; quorum
utrumque fit mancipatione.
Eum antiqui dicebant pro eorum. Em pro eum, ab eo, quod
est is.
Egeriae nymphae sacrificabant praegnantes, quod eam putabant
facile conceptum alvo egerere.
Escariae mensae quadratae vocantur, in quibus homines
epulantur. Anclabris ex qua in sacrificando dis anclatur,
quod est hauritur ministraturque.

Torna all'inizio