Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 976


SED CONTRA, ut dicit Philosophus 7 Physic., in quiescendo fit anima
sciens et prudens. Sed in pueritia non potest esse perfecta quies corporis, propter
multos motus, et praecipue propter augmentum. Ergo nec perfectam cognitionem
secundum naturam habere potest.
Praeterea, ad hoc anima infusa est corpori ut in ipso acquirat perfectionem
scientiae et virtutis. Sed hoc non esset, si per seipsam scientiam perfectam
haberet, quam per temporum successionem in corpore acquireret. Ergo non statim
dum corpori infunditur, perfectam cognitionem habet, sed experimento indiget
et tempore intellectualis virtus, ut Philosophus in 2 Ethic. dicit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut Magister dicit in littera, oportet quod positio
de perfectione intellectus consonet positioni de perfectione corporis; unde cum
posuerimus pueros in principio non habituros fuisse membrorum usum, oportet
ponere quod nec usum perfectae cognitionis habuissent. Qui autem membrorum
perfectionem concedunt, perfectum usum rationis etiam concedere possunt.
Inter alia enim membra corporis, cerebrum humidissimum est. Unde si propter
humiditatem aetatis; membrorum aliorum officia pueri habere non poterant,
multo minus plenum usum imaginativae virtutis, cuius organum est in anteriori
parte cerebri, habere poterant. Abundantia enim humiditatis confusionem
quamdam phantasmatum creat, sicut patet in ebriis, ex multo vapore ad caput
ascendente. Phantasmata autem, ut in 3 de Anima dicitur, se habent
ad intellectum sicut colores ad visum. Unde sicut ad confusionem colorum
sequitur indeterminatio et confusio in actu virtutis visivae; ita ad confusionem
phantasmatum sequitur quaedam confusio in actu virtutis intellectivae; et inde
est quod pueri in principio confusam cognitionem habent universalium quorumdam,
et postmodum per successiones temporis distincte unumquodque
cognoscunt; unde in 1 Physicor. dicitur, quod pueri in principio
appellant omnem virum patrem, posterius autem determinant unumquodque.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod operatio intellectus non impeditur propter
defectum corporis per se, sed per accidens, ut dictum est, scilicet ex defectu
virium a quibus intellectus accipit.
Ad secundum dicendum, quod perfectio intellectus possibilis est per receptionem
obiecti sui, quod est species intelligibilis in actu. Sicut autem in obiecto
visus est aliquid quasi materiale, quod accipitur ex parte lucis, quae facit visibile
in potentia esse visibile in actu: ita etiam obiectum intellectus quasi materialiter
administratur vel offertur a virtute imaginativa; sed in esse formali
intelligibili completur ex lumine intellectus agentis, et secundum hanc formam

Torna all'inizio