Petrarca Franciscus: Africa

Pag 110

LIBER QUINTUS


Nempe verecunde petit id, quod voce negare
Visa fuit metuens. Heu qualis forma gementi!
Quamque decent lacrime! quid maiestatis in illa est!
Et quid leta foret? qualis regina superbo
Alta sedens solio, si gloria supplicis ingens,
Captive si tantus honos? Proh dulcis amantum
Vita, nec alternis concordia rupta querelis!
Una quidem facies semper, mens una duobus,
Una quies unusque labor! Non pulcrius orbe
Par fuerit toto, nisi nos oblivia forme
Forte tenent nostre; genus et sors, omnia tandem
Conveniunt, casusque graves mollire ferendo
Convenit atque etas spatio distincta, quod ipsis
Coniugibus gratum esse potest; quodque ipse notavi
Convenit ille etiam, qui summis infima solus
Equat, amor. Propera, nec enim tibi forte timendum est
Ne tua condemnet thori iuvenilia furta
Scipio: quin iuvenem iuvenis miserabitur ultro,
Viderit et lacrimas, veniam prestabit amori
Coniugium fortasse sacrum, non furta vocabit
Reginamque thori sociam venerabitur olim
Mitior ille ducum.» Simul hec effatus, amicos
Convocat atque animos aperit. Iubet omnia raptim





225




230




235




240


Torna all'inizio