Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 220


dissimulare non potest uestra sagacitas quanto vos et vestri sitis
discrimine inuoluti. Hostes enim uestri, qui perdere uestram
animam et uestrorum affectant, uestre portas obsident ciuitatis.
Inter quos sunt plus quam quinquaginta reges qui nichil aliud appetunt
quam hanc nobilem ciuitatem uestram euertere funditus et
quod de uobis et uestris reliquie non supersint. Nec in uobis est
tanta potencia quod de eis possitis esse uictores nec eciam eis posse
resistere, cum ad tantam deueneritis inpotenciam quod aperiendi
ciuitatis uestre portas nulla sit uobis permissa libertas, nec uobis
aliqui nunc suppetant defensores qui uos et terram uestram in eorum
interesse defendant, cum omnes filii, uiri tanta strennuitate conspicui
in bello, defecerint et pars pocior gentis uestre. Nunquid ergo
nos et uos sic moriemur inclusi? Bonum est ergo ut de duobus malis
eligi debeat minus malum. Quare expedire pocius uidetur uobis et
nobis pacem querere a Grecis ut restituatur Helena Menelao, pro
qua tot sunt interfecti nobiles, cum Paris, qui eam pro uxore tenebat,
clauserit diem extremum, et quod restituantur omnia Grecis que per
Paridem ablata sunt in insula Cytharea. "
Tunc Amphimacus regis filius naturalis exsurgens multum dictis
Anthenoris contradixit, et ei exprobans que dixerat dixit Anthenori:
"Quam spem de te rex et nos amodo gerere possumus,
quod, cum deberes erga regem tuum et ciuitatem tuam animum
firmum habere et pedes omni firmitate subnixos, nunc te penitus
uacillare uidemus et ad lapsum dirigere pedes tuos, et qui mori
nobiscum et uiuere deberes affectione firmissima, nunc reuoluto mantello
persuadere nobis irreuerenter intendis quod rex noster Grecorum
pacem appetat in tante sue declinacionis obprobrio, quem
deberes tue probitatis uirtute in sua debilitate fulcire? Sane quia
durus est hic sermo quem proponere studuisti, prius uiginti milia
hominum anime destruentur quam contingat perfici sermo tuus,
cum non ex fidelitatis zelo processerit sed detestabilis prodicionis errore.
" Multa igitur alia obprobriosa uerba contra Anthenorem protulit
Amphimacus.
Sed Heneas nisus est multum uerbis dulcibus Amphimacum
refrenare dicens: "Postremo nobis amodo aliqua spes non est
contra Grecos inire congressus nec audere ciuitatis nostre portas

Torna all'inizio