Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 227


coloratum. Et tunc temporis imaginatiua non potest habere suum
actum, uidelicet quia imaginari non potest imaginabile peregrinum,
quousque habens oculos claudit illos, et tunc imaginatiua
habet suum actum, siue potest habere illum.
Videns magis attingit coloratum uidendo, quam imaginando;
sensatum enim est magis circa ipsum sensum. Imaginatiua autem
mediante sensu imaginabile attingit. Imaginatiua non est ita
generalis potentia in sensatis, sicut sensitiua; ut patet per
tactiuam, cum qua homo tenens lapidem in uno et eodem tempore
sentit diuersa plura, uidelicet lapidis ponderositatem, frigiditatem,
asperitatem atque duritiem; imaginatiua autem nequaquam,
nisi successiue. Et sic de aliis similibus istis. Et haec sufficiant
causa breuitatis.
6
DE SEXTO SVBIECTO. QVOD EST SENSITIVA
Principia et regulae sunt in sensitiua per modum specificum.
Nam unum posse habet per uisum; aliud per auditum, etc. Et hoc
maxime faciunt duae proprietates, instinctus et appetitus. Et
definitur sic: Sensitiua est potentia, cui proprie competit sentire.
Sensitiua causat sensata cum suis principiis et regulis specificis.
Ipsa est generalis per sensum communem; particularis autem per
sensus particulares. Per sensum communem habet correlatiuos
communes; per particulares autem sensus habet correlatiuos
particulares. Vita radicalis sensitiuae uiuit ex uita uegetabili, cum
quo est connexa, et in ea plantata, sicut uegetatiua in elementatiua.
Sensitiua per omnes sensus sensat obiecta; sicut per uisum
sensat coloratum, et per auditum uocem, mediante affatu, ei
nominante illam. Absque enim affatu auditus quidem non potest
sensare uocem. Et in isto passu cognoscit intellectus, quod affatus
sit sensus.

Torna all'inizio