Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 120

Liber II


nos aut reipubublicae aut principis aut alieno denique nomine scribere oportebit, qua in re totus scribarum ordo, qui maximus et honestissimus est, assidue versatur, dabimus operam, ut eius pro quo scribimus, tum naturam, tum dignitatem quam notissimam habeamus eiusque personam, quantum possumus, induamus ad eiusque naturam, gravitatem, aetatem, dignitatem, officium, orationem nostram omnem accommodemus. Reipubublicae in primis gravitatem et personam induamus eiusque instituta, mores, consuetudines omnes in scribendo servemus. Illud, ad quemcunque scribamus, in primis meminerimus, propterea nos scribere, ut legamur atque intelligamur. Quod si vel longiores vel obscuriores erimus, quam eius ad quem scribimus, sive natura sive occuptio sive doctrina postulabit, neutrum assequemur. Ex quo fiet, ut et operam omnem in scribendo amittamus et ab illis tum odio, tum contemptui habeamur. Quapropter orationem nostram, quantum licebit, ad eorum qui lecturi sunt, voluntatem doctrinamque accommodabimus. Atque haec circa personas conservanda esse censeo. Nunc ad res ipsas transeamus.
De generibus epistolarum.
Cap. XII.

Torna all'inizio