Sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque fidelium,
praesentium scilicet, ac futurorum,
cognoscat unanimitas, eo quod divino amo¬re
afflati Monasterium nos servorum Christi
habitationi et quieti proficuum in Insula,
cui nomen est Casa aurea, quae etjam¬
amne cingitur Piscariae, instituendum pro¬vidimus,
atque institutum stabiliri, atque
perpetualiter confirmari huius nostrae libe¬ralitatis
pagina non incongruum fore perspeximus.
Ac primo omnium aream ipsam
in qua Claustrum venerabilis loci fabricandum
censuimus a parte Pinnensis Episcopii
juste ac legaliter ex nostro proastio commutari
fecimus. In qua Ecclesjam ab antiquo
Beati Martyris Quirici constructam invenientes,
alteram non longe ab ea Ecclesjam
in honorem Sanctae et individuae Trinitatis
aedificari praecepimus: Credens sine dubio
nostrae pro hoc animae remptionem, Im¬periique
nostri continuatam protectionem,
et adversariorum nostrorum efficacem con¬tritionem,
divinae, nobis respectu misericordiae
praeparari.
Quamobrem per hos nostrae auctoritatis,
apices confirmamus iterum, et perpetualiter
stabilimus praefatam insulam, cum omnibus
ex integro pertinentiis ipsius suprataxatae
reverendae atque colendae Sanctae Trinitatis
Ecclesiae, et his qui inibi ex hoc
nunc et deinceps deservituri sunt famuli
Christi, ut habeant, perfruantur, atque
possideant universa, quae in ea comparatio¬ne,
donatione vel commutatione legali nostrae
parti acquisita sunt, vel quae extrin¬secus
ad eadem respiciunt, cum servis, et
ancillis, chartulariis, comenditis, aldionibus,
libellariis, et cunctis pertinentiis ipso¬rum,
cum vineis, et terris cultis et incul¬tis,
sylvis atque falectis, planis et montuosis
cum molendinis ac piscationibus, et om¬nibus
circum circa meatibus aquarum, omni
nostra pro heredumque illorum repetitione,
vel qualibet publica exactione
remota.
Et quonjam, ut praediximus, isdem sacer
locus servorum Dei usibus nostrisque desideriis
visus est aptissimus, idcirco ad regimen
ipsius venerandum Presbyterum, Romanum
nomine, probum moribis, et regularibus
instrumentis tritum, Abbatem instituimus,
quarenus ejus solicitudini ac vigilantiae
Christi Ovile commissum, universos
qui ex mundi turbinibus ad se confugerint,
tranquillissimam a mundi negotiis vitam, et
ad aeternae Patriae pascua feliciter praeparare
commoneat. Qua de causa tam ipsum et
eos, qui cum eo sunt, quamque et illos
qui inibi futuri sunt, cum omnibus quae nostra
liberalitate vel aliorum fidelium Christi
oblatione hucusque acquisierunt, aut in antea
Deo propitio acquirere potuerunt, sub
nostro mundburdo et Augustalis immunitatis
nostrae defensione suscepimus: omni circa
ipsos, et ea quae illorum sunt partis publicae
deminoratione, invasione, vel qualibet inquietudine
in perpetuum sopita. Ubicumque,
autem vel undecumque necesse habuerint
tamquam pro domnicatis nostris, ita pro
rebus eorum ac famillis a nostris executoribus
inquisitionem fieri voluimus. Praeterea
cavendum observandumque iubemus, ne
quisquam aliquo tempore ausu nefario quemlibet
extraneum ad regimine ipsius sacrati
|
|