Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 615


salita per poros cerae pertransit, totum in dulce convertitur.
Deferendum est etiam ad munitionem obsidendum
in magna copia acerum, et vinum, ne ex potu solius
aquae bellatores adeo debilitentur, quod non possint viriliter
resistere obsidentibus, Ostenso quomodo sunt remedia
adhibenda contra famem, et sitim per quae obsessa
munitio devinci consuevit: restat videre, quae sunt
remedia adhibenda, ne per pugnam obsessa munitio ***.
Debent ergo ad civitatem, vel ad castrum obsessum
deportari in magna copia sulphur, pix, oleum
ad comburendum machinas hostium. Ferra autem et
ligna sunt ad munitionem obsessam in debita abundantia
deportanda, ut per ligna hastae sagittarum. et telorum,
et etiam aedificia necessaria munitioni fieri possint.
Per ferra vero etiam reparati possint arma, et fieri
tela; et sagittae, et alia per quae impugnari valeant
obsidentes. Est etiam multitudo ferri perutilis ipsis
obsessis ad destruendum aedificia, et machinas ipsorum
obsidentium, ut in sequenti capitulo apparebit. Saxa
etiam torrentium in magna copia sunt ad munitionem
deportanda: quia talia sunt solidiora, et aptiora ad iaciendum.
Ex eis ergo replendi sunt muri, et turres
munitionis obsessae. Calcem etiam pulverizatam deferendum
est ad ipsam munitionem in magna abundantia,
et ex ea teplenda sunt multa vasa; ut cum obsidentes
appropinquant muris munitionis, iacenda sunt vasa
illa, quibus fractis pulvis illius subintrat obsidentium
oculos, et adeo offendit eos, ut quasi caeci, et
non videntes percuti possint. Nervorum etiam copia,
et funium utilis est munitioni obsessae, propter
ballistas, et arcus, et alia praeparanda, quod si nervi
deficiant, loco eorum adhiberi poterunt crines equi,
vel capilli mulierum. Recitat enim Vegetius, quod
cum Romanis nervorum copia defecisset, et non possent
eorum machinas reparare adresistendum bellatoribus

Torna all'inizio