Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

144


dormientibus pastoribus et deficientibus canibus, lupi in
gregem intraverunt et oves occiderunt. ita vult facere nobis
iste Phylippus. scit enim quod sapientes, qui sunt in Athenis,
sua sapientia terram regunt, populos custodiunt, malos arguunt
et reprehendunt. et ideo, si istos sapientes de Athenis removerit,
ad nos redibit et, deficiente consilio sapientum, omnes
nos sibi totaliter subiugabit". tunc populus unanimiter acclamavit:
"Petitio regis Phylippi penitus repellatur et quod sapientes
de Athenis nullatenus removeantur". ex quo
patet quod boni iudices sunt valde neccessarij et utiles, quia sunt
tanquam boni canes Dei, qui latratu sue lingue lupos, idest homines
impios, arguunt et oves, idest simplices et innocentes, custodiunt.
iudices autem et rectores avari Iude Scariothi sunt similes.
Iudas enim ex avaritia vendidit Christum. Christus autem erat
veritas, sicut ipse dicit: "Ego sum via, veritas et vita". Iudas
igitur, vendendo Christum, vendidit veritatem. eodem modo
mali iudices et rectores propter cupiditatem vendunt iudicij veritatem.
et ideo possunt Iudas non immerito appellari.
de hoc ita dicit beatus Ieronimus: "Vis scire quam periculosus
sit amor habendi pecuniam? per hanc enim Iudas vendidit Salvatorem".
quod scelus quando audimus, omnes horremus

Torna all'inizio