Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

207


esse discipulum . Unde factum est, ut collecto Rome cetu pontificum
instante ipso Attonem iuste predicaret electum
prostrato anathemate Gotefredo. Que omnia Hildeprandus
suis litteris sepe iam dicto retulit Arlembaldo. Cui etiam
ex suo, quod oppulentissimum habebat, erario copiosam
auri atque argenti fertur misisse peccuniam, ut distributo
quibuscumque indifferenter pretio fautores aggregaret quamplurimos.
Non enim latebat illum prophetice dicta sententia:
A maiore usque ad minorem omnes avaritie student .
3. Interea suffraganei sedis Ambrosiane pontifices accepto
a rege mandato apud urbem convenientes Novariam Gotefredo

Torna all'inizio