Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 74


4 Ecce quanto dolore inuidorum oculi premuntur, quia et ubique
si aures haberent de alienis profectibus torquerentur. 4' Quare
cum sola misericordia inuidia careat, si felices esse uolumus hanc
pestem contrariam euitemus.
5 Inuidia sibi mendax liuoris proprii penas exigit, quia medulitus
extuat et animam suam perdit. 5' Hanc siquidem homo cum
prudentia superet, quod fieri melius nunquam potest quam si
uirtutibus et glorie seruiatur.
6 Inuidia diaboli mortem intulit quam Christi misericordia effugauit.
6' Jnde est quod membra diaboli eius in hoc malitiam imitantur,
quam nos qui sumus de scola Domini fugiamus.
VII
EXORDIA ET CONTINVATIONES TRISTITIE.
1 Tristitia mortem inducit, cum homo non pro anima dolet
set pro infamia se affligit. 1' Jnde est quod tibi conuenit in Deo
spem ponere qui potest omnem insufficientiam adimplere.
2 Sicut nullum malum grauius tristitia queritur, ita cordis letitia
nullum bonum gratius inuenitur. 2' Tuam itaque deprecor bonitatem
ut non tristari debeas set gaudere.

Torna all'inizio