| III
 Habete in vobis sal et pacem habete inter vos  . Mr. 9[,49].
 Ad hoc quod congregatio possit veram pacem habere, precipue indigetur
 sale discretionis, ut scilicet frater subditus vel prelatus sciat discernere
 inter locum et locum, inter tempus et tempus, inter personam et
 personam, inter modum et modum, inter causam et causam; quia aliquid
 est faciendum in uno loco et tempore et uni persone et uno modo et in
 una causa quod non esset faciendum in alio loco tempore et alii persone
 et in alio modo et in alia causa. Equalitatem enim servare in istis secundum
 quantitatem, esset servare inequalitatem secundum proportionem, sine
 qua vera pax esse non potest, iuxta illud  Ysa  . 32[,17] "Erit opus
 iustitie pax".
 Item oportet quod sciat discernere inter naturam et culpam, inter
 vitia et personas, inter homines et demones, inter Deum et creaturam
 vel mundum, inter conscientiam et famam. Pax enim debet haberi cum
 natura non cum culpa, cum personis non cum vitiis, cum hominibus non
 cum demonibus, cum Deo non cum mundo, cum conscientia non cum
 fama contra conscientiam, iuxta illud [ Ps  . 17,38-39] "Persequar inimicos
 meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant; confringam
 illos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos". Unde prelatus
 maxime debet bellare contra vitia que commictuntur in domo et extra
 domum, sive sit in choro etc.; et si aliquid vitiose petitur, non debet
 exaudire etiam ab amicissimo; unde Tullius in libro  De amicitia  : "Hec
 igitur lex in amicitia sanciatur ut nec rogemus res turpes nec faciamus
 rogati".
 Vel dicas quod sal habet triplicem naturam: scilicet mordicativam,
 scilicet conscientie; conservativam, scilicet per studium sacre scripture; et
 conditivam, scilicet per discretionem vite et maxime lingue.
 IV
 Qui posuit fines tuos pacem ex adipe frumenti satiat te  . Ps. [147,14].
 Ostendit pacis optimitatem quia  Qui posuit fines tuos pacem  , et utilitatem
 quia  ex adipe frumenti satiat te  .
 Circa primum nota quod finis est optimum in unoquoque, secundum
 Philosophum, quia nec ea que sunt ad finem habent bonitatem in quantum
 huiusmodi nisi a fine. Dicit autem "fines" in plurali quia finis congregationis
 temporalis, puta civitatis vel castri vel ville vel hospitii, est pax
 temporalis. Unde rector nullo modo debet consiliari de pace sicut neque
 medicus de sanitate, sicut dicitur in III  Ethicorum  , quia scilicet pax
 sine omni consilio est procuranda. Et similiter finis congregationis spiritualis,
 puta religionis, est pax spiritualis.
 Circa secundum tangit quadruplicem utilitatem, scilicet temporalem
 quia  ex adipe frumenti satiat te  , idest delicate et habundanter pascit, quia
 ille qui implet omne animal benedictione est in medio congregatorum
 | 
 |