Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 806


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de passione proprie dicta; et
concludit quod anima hoc modo passionis non patitur per se, sed per accidens.
Ad secundum dicendum, quod quamvis per corruptionem corporum, anima non
corrumpatur simpliciter quantum ad substantiam; corrumpitur tamen compositio,
secundum quam actu est forma corporis; et etiam vires affixae organis, ut
quidam dicunt.
Ad tertium dicendum, quod anima dicitur esse in loco per accidens, inquantum
est pars compositi, quod est in loco per se; et sic movetur per accidens in loco:
et sic etiam valetudo, quae est compositi, est animae per accidens, inquantum
est pars eius; et sic etiam per accidens patitur ad passionem corporis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod anima Christi media fuit inter
Divinitatem et carnem. Et quia beatitudo inerat illi animae ex Divinitate, corpus
autem eius erat passibile; ideo passibilitas inerat illi animae ex parte illa qua
coniungibilis erat corpori; beatitudo autem ex parte illa qua coniungebatur
Divinitati. Coniungebatur autem corpori dupliciter: scilicet secundum essentiam,
inquantum est forma et secundum potentias, non tamen omnes, sed quasdam;
unde anima Christi secundum essentiam tota patiebatur ex laesi corporis
passione; sed quantum ad potentias patiebatur quidem passione imperfectionis,
secundum operationes virium affixarum organis: secundum alias vero vires, quibus
anima convertebatur in Deum, qualiter pateretur, dicetur infra, 3 art..
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis anima Christi nihil sit dignius, non
tamen impedit quin per accidens possit pati alio patiente.
Ad secundum dicendum, quod perfecta virtus omnino non tollit animales passiones,
quia etiam aliquando utitur eis, sicut fortitudo ira, ut dicit Philosophus:
sed facit ut nulla passio in eo surgat quae rationem impediat. In
Christo autem amplius fuit: quia enim fuit perfecta obedientia virium inferiorum
ad superiores; ideo nulla passio surgebat in eo nisi ex ordine rationis.
Ad tertium dicendum, quod anima Christi habuit utrumque statum, scilicet viatoris,
et comprehensoris; unde secundum aliquid fuit beata, et secundum aliquid
non fuit beata. Ex illa enim parte qua nata est anima corpori coniungi,
non erat beatificata; alias ex anima in corpus claritas gloriae descendisset,
sicut erat in aliis glorificatis; et ideo ex parte ista poterat pati, et habebat statum
viatoris. Sed ex parte illa qua coniungebatur verbo per fruitionem, erat
glorificata, et habebat statum comprehensoris.

Torna all'inizio