3. DE DIVERSITATE LITTERARVM
1 Litterarum igitur alie sunt uocales, alie consonantes. 2 Vocales
dicte quod per se uoces faciunt et sine quibus litteralis uox proferri
non potest. 3 Consonantes uero appellantur, quia cum his,
id est uocalibus, proferuntur.
4 Sunt igitur uocales V : a, e, i, o, u ; que omnes apud nos ancipites
et liquide dicuntur, hoc est que modo produci modo corripi
possunt; utimur autem etiam y in Grecis nominibus tantum. 5
Sed i et u , cum ante quamlibet uocalium in eadem sillaba ponuntur,
in consonantes transeunt. 6 Et i quidem modo pro simplici
accipitur consonante, quando ab ea incipit sillaba subsequente
altera uocali in eadem sillaba (ut "Iuno", "iniuria", "reiectus"),
modo pro duplici, quando etiam tercia uocalis precedit
et in simplicibus (ut "maius", "eius"). 7 V est quando similiter
pro simplici consonante ponitur, ut "uinum", "preuidet"; modo pro duplici
quoque uidetur accipi in preteritis, ut "cupiui", "audiui".
|
|