Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 634


Una die, quis fuerit
Amicus, apparuerit;
Amicus, qui non labitur,
Auro non coequabitur.

CAP. VI.


Quid hic statis tota die occiosi nimium?
Finis rerum conlaudatur magis quam initium,
Si ad ultimam intratis, non censetur vitium.

Laboremus, dum spiramus per fenestras narium;
Monomachice vincamus nostrum adversarium.
Presto erit procurator, qui dabit denarium.

Labor iste delictorum disrumpet maceriam,
Labor iste propulsabit veterem miseriam,
Labor iste mansionem parabit ętheriam.

Ne remaneant mortales sub peccato miseri,
Dedit deus potestatem favillę et cineri;
Filii, si volunt, eius quia possunt fieri.

Si presentia commissa iungantur preteritis -
Servi non eratis digni cessantibus meritis;
Tamen digne penitentes adoptivi eritis.

Privilegium, quod dedit patris sapientia,
Volvat et revolvat secum pectoris prudentia,
Ne oblivioni tradat illud necligentia.

Torna all'inizio