Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 832


Item videtur quod nec secunda: quia opus redemptionis, ad quod venerat, per
mortem implevit. Ergo non oportebat quod famem, sitim, et alia huiusmodi
assumeret.
Item videtur quod nec tertia: quia magis videtur desperationem salutis inducere
infirmitas eius qui salvare venerat.
Ad primum ergo dicendum, quod veritas humanitatis necessarium erat quod
ostenderetur: quia exigebatur ad redemptionem quod esset Deus et homo: nec
humanitas secundum statum primum et ultimum erat nobis nota, sed secundum
statum secundum: et ideo oportuit quod assumeret defectus qui nobis insunt
secundum istum statum.
Ad secundum dicendum, quod alii defectus quos assumpsit, fundantur super
eamdem causam, scilicet supra passibilitatem naturae: et ideo simul cum defectibus
quibus opus redemptionis completum est illi assumpti fuerunt.
Ad tertium dicendum, quod infirmitas carnis desperationem non inducit, propter
Divinitatis virtutem adiunctam; sed magis spem erigit: quia sicut in ipso, ita
et in nobis infirmitas tolletur.
«Doles ergo, Domine Iesu, non tua, sed mea vulnera». Contra. Etiam sua vulnera
doluit; ut dictum est.
Item quaeritur, si sua et nostra vulnera doluit, quis fuerit maior dolor.
Dicendum ad primum, quod ratio ut ratio, non dolebat de suis vulneribus propter
bonum quod sequebatur: dolebat autem sensualitas, et ratio considerata ut
natura.
Ad secundum dicendum, quod non sunt unius rationis dolor corporalis passionis
Christi, et dolor animalis, qui tristitia dicitur, secundum quem nostris defectibus
compatiebatur; et ideo non sunt comparabiles. Si autem sumatur dolor passionis
animalis, tunc dicendum, quod fuit maior dolor compassionis quam passionis:
quia caritas qua de nostris malis dolebat, praeponderat aequalitati complexionis
suae, qua dolebat de passione sua: et iterum pretiosior ei erat honor divinus,
qui laedebatur culpis nostris, quantum ex nobis erat, quam sua vita corporalis:
et etiam in huius signum illum dolorem sustinuit, ut istum tolleret.
«Aut contristatur quis per passionem». Videtur quod in Christo non fuit propassio.
Matth. 7, dicit Glossa, quod propassio est subitus motus cui non consentitur.
Hoc autem est veniale peccatum.
Item tristitia semper videtur esse passio, quia est in genere passionis.
Item videtur quod nunquam sit passio, ut dicit Damascenus,
sed passionis sensus.

Torna all'inizio