Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 313


dum me in valida essem infirmitate, unde et me ad mortis periculum
tendere previdi, cepi de rebus meis, per hoc scriptum
disponere ac iudicare : primitus quidem volo ut, pro mea anima,
eveniant in monasterio Sancti Vincencii, quod edificatum est super
fluvio Vulturno sortem meam integram de curte mea de Patria;
et porcionem meam de Atelle; et porcionem meam de Matalonis;
et curtem meam porcionem de Ausenti; et de monte Candidi; et
porcionem meam de re mea, que est ad Fontana Romana; et pascum
meum de Lisine; et terram meam seminacione modia quinquaginta, que est in Caput de Plano, ad Sanctum Marcianum,
iuxta Beneventum civitatem: hec omnia eveniant in monasterio
Sancti Vincencii possidenda et eius rectoribus, sine cuiuscumque
contradiccione. preterea volo et statuo atque confirmo de omnia
quantum offerui in iam dicto monasterio, ut ubi fratribus et nepotibus meis parati fuerint || cum iusto precio, et de suprascriptis
rebus emere voluerint, nominati monasterii monachi vendant eis,
et tollant exinde sibi precium pro anima mea; nam si ipsi fratres
et nepotes mei emere noluerint de ipsis suprascriptis rebus, ipsum
monasterium et eius rectores omnia, ut supra legitur, securo nomine possideant, sine nostra vel ipsorum fratrum et nepotum meo-
rum aut cuiuscumque contradiccione, sicut te Leo notarium scribere
rogavi. Actum Salerni, feliciter.
DE CANCIAS TERRA.
IN nomine Domini. Quintodecimo anno principatus domni
nostri Sicenolfi, mense marcio, decima indiccione. Ideoque
ego Pando marepais, filius bone memorie Landulfi marepais, per

Torna all'inizio