INCIPIUNT CAPITULA IN VITA SANCTI SYMEONIS
MONACHI ATQUE LEVITAE
Capitulum I. Quibus parentibus extitit sanctus Symeon oriundus,
vel quomodo ipse nuptias spernens, primo monasterium petiit, dehinc ad
heremum commigravit, et quo rigore ibi conversatus fuerit.
Capitulum II. Quomodo sanctus Symeon cum discipulis suis hiemali
tempore fame laborantibus in heremo, cervus divino nutu se sponte occidendum
praebuerit.
Capitulum III. De Stephano qui, ob culpam inoboedientiae et derogationis mortuus, a Sancto Symeone resuscitatus est.
Capitulum IIII. De septem demoniacis ab eo Hierosolimae curatis.
Capitulum V. De adventu eius ad urbem Romam et de clerico qui adversus eum populum concitavit, qui clericus postea ab eo liberatus est a
demonio.
Capitulum VI. Quomodo ab urbe Roma discedens applicuit ad quoddam
monasterium ubi fratres illius monasterii eum crudeliter percutere
coeperunt, et qualiter eosdem monachos ab episcopo propter hoc scelus inclusos
in carcere, sanctus Symeon, noctis tempore, claustris carceris oratione
facta reseratis, impunitos abire permisit.
Capitulum VII. Quomodo sanctus Symeon tendens ad Pisanam civitatem
diabolum obvium habuit, et qualiter, ab ipsa urbe egrediens, hominem
cum asino suo praeparatum ad se subvehendum invenerit.
Capitulum VIII. Qualiter sanctus Symeon in Lucana civitate Iudeorum
multitudinem ad Christum convertit.
Capitulum VIIII. Quantos infirmos in finibus Lunensium sanaverit,
seu qualiter homo ille, qui cum asello suo eum subvehebat, divinam visionem,
quae ei pro ipso facta fuerat, ei innotuerit.
Capitulum X. Qualiter in Placentina urbe sanctimonialem a febribus
liberaverit.
|
|