Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 185

Tomus II


decrevimus, quam gratiose ipsos noviter
eis duximus concedendos: potestatem
plenariam tribuentes eisdem, ut dominio,
jurisdictione debitis et consuetis servitiis ad redditibus,
prout melius retroactis temporibus
uti sunt soliti, quiete de caetero gaudeant
et utantur.
Cap. XII.
Privilegium concessum Judaeis.
Etsi munificentiae nostrae gratia, cunctis
quos nostrum regit imperium communis
debeat esse fidelibus: illos tamen
gratiori humilitate complectimur, legis humilioris
quos gravat conditio, et qui in sola
protectione nostrae lenitatis respirant. Per
praesens igitur privilegium, praesens aetas noverit
et successura posteritas: quod nos attendentes
imbecillitatem gentis Judaismi, et quod
omnes et singuli Judaei degentes ubique per
terras nostrae jurisdictioni subjectas, Christianae
legis et Imperii praerogativa [qua dominamur
et vivimus] servi sunt nostrae Camerae speciales:
ad supplicationes C. et O. servorum
nostrorum, personas, filios et filias, ac omnia
bona eorum, quae in praesentiarum juste tenent
et possident, et in antea justo titulo poterunt
adipisci, sub protectione nostra et Imperii nostri
recipimus speciali: bonos usus et approbatas
consuetudines, quibus temporibus divorum
Augustorum praedecessorum nostrorum

Torna all'inizio