a superbię spiritu incitati, cogebant Vualtharium exuere vestimenta,
quibus indutus erat. At Vualtharius humiliter ad omnia
obaudiebat, iuxta preceptum abbatis sui, dicens a fratribus hoc
sibi fuisse imperatum. Cumque expoliassent eum, coeperunt
ętiam calciamenta et caligas abstrahere. Cum autem venissent
ad femoralia, diutius institit Vualtarius, dicens sibi a fratribus
minime fuisse imperatum, ut femoralia exueret. Illi vero respondentes,
nulla sibi fore cura de precepta monachorum; Vualtharius
vero ę contra semper asserebat nullo modo sibi convenisse
ea relinquere. Cumque cępissent illi vehementissime vim
facere, Vualtharius clam abstrahens a sella retinaculum, in quo
pes eius antea herebat, percussit uni eorum in capite, qui cadens
in terram velut mortuus factus est, arreptaque ipsius arma percuciebat
ad dexteram, sive ad sinistram. Deinde aspiciens iuxta
se, vidit vitulum pascentem, quem arripiens abstraxit ab eo humerum,
de quo percutiebat hostes, persequens ac dibachans eos
per campum. Volunt autem nonnulli, quod uni eorum qui Vualtario
plus ceteris inportunius insistebat, cum se inclinasset, ut
calciamenta Vualtharii ab pedibus eius extraeret, hisdem Vualtharius
ilico ex pugno in collum eius percuciens, ita ut os ipsius
fractum in gulam eius caderet. Ex illis namque plurimis occisis,
reliqui vero in fugam versi, relinquerunt omnia. Vualtharius autem
adepta victoria, accipiens cuncta et sua et aliena, repedavit
continuo ad monasterium cum maxima pred<a> oneratum. Abbas
autem talia, ut ante audierat, vidit, ilico ingemuit ac se in lamentum
et precibus cum reliquis pro eo dedit fratribus, increpans
eum valde acrius. Vualtarius vero exin penitentiam accipiens
a predicto patrono, ne de tanto scelere superbiretur in corpore,
unde iacturam pateretur in anima. Tradunt autem nonnulli,
quod tribus vicibus cum Paganis superirruentibus pugnaverit
atque victoriam ex illts capiens, ignominiose ab arva expulerit.
Nam ferunt aliquanti, quod alio tempore cum de prato reverteretur
|
|