in Capo de ipsa, collina de Sancto Ysanio, que est una 
pecia de terra cum arboribus suis per mensuram[m] modiorum 
ducenti viginti, et est ipsa iam dicta pecia de terra infra finis: 
pede fine ipso fossato; de uno latu fine terra Farolfi; de capo fine 
via; de alio latu fine terra, que tibi iam dicto Tresidio remansi. 
ipse iam suprascripte rebus, qualiter superius scriptum est, cum 
omnia super se, vel infra se habentes in integrum concambiasti, 
adque commutacione nomine tradidisti tui iam dicto Tresidio mihi 
suprascripto Iohanni abbati ad proprietatem suprascripto sancto 
nostro monasterio possidendum. et quam istum predictum cambium 
atque commutacione[m] factum fuit, super ambarum rerum 
directi fuerunt misi de pars regi Giso iudice, una cum tres homines 
boni estimatores, quorum fideles admittitur nomina illorum: Coni 
filio Temmari, et Trasberto filio Siefredi, et Lioderico filio Iohanni. 
ipsi suprascripte rebus viderunt et estimaverunt, et nobis 
renunciaverunt et dixerunt, quod meliorata et ampliata res recepi 
ego suprascripto Iohannes abbas ad proprietatem Sancti nostri monasterii 
possidendum da te iam dicto Tresidio, quem fuisset ipse 
res, quod supradictus Iohannes abbas tibi iam dicto Tresidio in 
istum cambium atque commutacione[m] dedimus ad tuam proprietatem, 
tuisque heredibus possidendum, promitto et obligo me ego 
Iohannes abbas per consensu de supradictis monachis vel posterisque 
successoribus meis, colligabo tibi iam dicto Tresidii vel ad 
tuis eredibus, ut ipsa supradicta res, quod ego suprascriptus Iohannes 
abbas tibi iam dicto Tresidio in istum cambium dedimus 
ad tuam proprietatem tuisque heredibus possidendum, ab omnibus 
hominibus antistare et defendere debeamus vobis; et si defendere 
vel antistare non potuerimus a qualibet homines, aut si ego suprascripto 
Iohannes abbas, vel posteris successoribus meis contra 
te iam dicto Tresidio, vel contra tuis heredibus, aut contra hanc
  |  
  |