Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 65


deo uero persona sicut Christus; ex accidenti tantummodo dono
gratiae dicitur quasi deus. Promeretur nimirum huius honoris
uocabulum ex largitoris quandoque gratuitu munere, quia non
habuit essentialiter semper ut deus esset. 'Nuncupare' quippe
affectatae locutionis est 'appellare'. Nam qui semper deus non fuit,
sed accessit illi ob imitationis quandoque priuilegium ut deus esset,
profecto non uerus sed nuncupatiuus deus dici absque ulla ambage
dubietatis ualebit. Christus igitur, qui numquam non fuit deus
homo - ex quo enim adsumptus est a uero deo in unitate personae
semper permanet uerus et deus et homo, non duo, alter deus et
alter homo sed unus idemque deus homo - licet sit aliud per quod
deus, et aliud per quod homo, sed in utroque unus deus et homo,
nec fuit aliquando purus conceptus uel natus homo sed quia
conceptus est uel natus est de spiritu sancto et uirginea carne, ex
ipsa conceptione uel ineffabili natiuitate deus uerus processit et
homo. Quomodo ergo non semper uel totus uerus est deus, qui
numquam fuit sine uero deo nec conceptus nec natus? Nec accessit
illi ut deus nuncupatiuus aliquando esset, qui homo uerus in
unitate nasci personae meruit dei ueri nec fuit umquam Christus
alterius persona nisi semper ueraciter dei ueri.
II 16 (I 42) Quo igitur pacto persona una deos exhibeat duos,
aut certe unius personae proprietas disparili nuncupatione filiorum
dualitatis recipiat diuersitatem? Nam cum constet homo unus ex
duabus diuersisque naturis, propter quod Paulus interiorem et
exteriorem denuntiat hominem, non tamen Iohannes Baptista
huiuscemodi interior unus idemque et exterior homo, unius Zachariae
patris proles, secundum interiorem hominem, hoc est spiritum,
proprius, et iuxta exteriorem, id est carneum corpus, adoptatiuus
filius recte uidebitur nuncupari. Vnus namque ex utroque Iohannes
proprius uerusque unius Zachariae filius praedicatur. Quod si
Iacobum Alfei, alterius scilicet patris filium, Zacharias per adoptionis
praerogatiuum in sorte filii gratuito subrogasset, poterat uterque,

Torna all'inizio