Salimbene de Adam: Cronica

Pag 293


ut haberent pro reliquiis. Dicebatur enim Berta. Sed rote
remanserunt ibi tantummodo et lectus plaustri in pavimento baptisterii.
Columna vero vexilli sive pertica erecta stabat ad murum.
De thesauro imperatoris quem habuerunt Parmenses, et de corona ipsius,
que fuit magni valoris.

Item Parmenses abstulerunt imperatori totum thesaurum
suum, quem magnum habebat in auro at argento et lapidibus
pretiosis, vasis et vestibus, et omnem ornatum et suppellectilem
suam habuerunt et coronam imperii, que erat magni ponderis
et valoris, et tota erat ex auro et lapidibus pretiosis intexta,
multas habens ymagines fabrefactas et elevatas, ut celatura
putares. Grandis erat sicut una olla; nam magis erat pro dignitate
et thesauro quam pro capitis ornamento. Totum enim caput
cum facie occultasset, nisi remedio alicuius pecie sublevata stetisset.
Hanc habui in manibus meis, quia in sacristia maioris
ecclesie Beate Virginis servabatur in civitate Parmensi. Et cum
volo ad memoriam coronam illam reducere, recordor illius diadematis
de quo legitur II Reg. capitulo XII: Et tulit, scilicet
rex David, diadema regis eorum, scilicet filiorum Amon, de capite
eius, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum
est super caput David. Sed et predam civitatis asportavit
multam valde
.
Hanc coronam invenit quidam homo parvus medie stature,
qui dicebatur yronice Curtuspassus, eo quod parvus esset; et
portabat eam publice in manibus, sicut portatur nisus, demonstrando
omnibus qui videre volebant, ad laudem victorie habite
et sempiterni opprobrii Friderici. Nam quod quisque rapere poterat,
suum erat, nec quisquam alteri audebat vel presumebat
auferre. Nec unum verbum contentionis seu iniuriosum ibi fuit
auditum; quod fuit mirabile dictu, maxime cum dicatur, Ys. IX:
Iugum enim oneris eius et virgam humeri eius et sceptrum exactoris
eius superasti sicut in die Madian. Quia omnis violenta predatio
cum tumultu
.

Torna all'inizio