crediderunt atque catholicae fidei symbolo se velle doceri unanimiter spoponderunt.
Nulla igitur interveniente mora Iesu Christi servus Symeon,
cum Iudaeorum populo ad Christum converso, eiusdem civitatis episcopum,
qui tunc temporis sanctae Lucensis ecclesiae regimen gubernabat,
festinanter adiit, quatenus quos relicto errore Christo credere et sub
assertione verae fidei profiteri fideliter noverat, sacri baptismatis unda perfunderet.
Audiens haec reverendus pontifex, ingenti repletus gaudio,
utrasque manus erexit ad sidera, ac salvatoris Iesu Christi coepit incessanter
laudare magnalia. Tum vero per omnes civitatis ecclesias pulsatis signis,
confestim tam admirandae novitatis rumor insonuit. Ubi collecta innumera
utriusque sexus ac diversarum aetatum populi multitudine, coepit
idem episcopus omnipotenti Deo pro Iudaica turba, ad Christum meritis
et intercessione sancti Symeonis conversa, laudes et gratias agere ipsumque
Christi confessorem, ut fidelem cooperatorem pro tanta Dei gloria,
summa reverentia honorare. Deinde reverendus antistes cunctos Iudaeos
a tenebris infidelitatis exutos cathecumenos faciens, sacri baptismatis
ablutione perfundens, ad aeternitatis gloriam innovavit atque per
adoptionis gratiam sanctae Ecclesiae gremio copulavit. His itaque peractis
episcopus cum toto Lucano populo sanctum Dei Symeonem, ut secum
ibi maneret, magnis precibus rogare coeperunt. Sed ipse eorum vocibus
non acquiescens, summo diluculo inde discessit.
CAPITULUM VIIII
Sub eodem quoque tempore beatus Symeon transiens per Lucensium
civitatis fines in quemdam vicum hospitandi gratia venit, in quo multos
languidos ac febricitantes, aquam illis solummodo benedictam impertiens,
|
|