Papias: Ars Grammatica

Pag 82


"Mulciber" et cetera, que sunt masculina. 49 Terre quoque fetus
que sunt tercie declinationis, neutra, ut "siler", "cicer"; excipitur
"hec acer". 50 "Iter" quoque, uel "itiner", et "sphinter" neutra sunt.
51 Alia uero omnia sunt masculina, ut "pater", "frater", "passer",
"anser", "carcer", "cancer" et pro - morbo - "hoc cancer". 52 Excipitur
"mater", "mulier", "linter" et adiectiua, que uel sunt communia
(ut "pauper", "degener", "uber"), uel in is faciunt feminina et in
e neutra (ut "celer, celeris, celere", "uolucer, uolucris, uolucre").
53 "Acer" tamen, "alacer" et "saluber" et "celeber", licet in is
faciant feminina, in utraque tamen terminatione communia sunt.
54 Propria feminarum feminina sunt, ut "Hester". 55 In ir masculina
sunt (ut "uir", "Treuir"), preter "Gaddir" et "ir", neutra; "martyr"
uero secundum quosdam commune est. 56 In or masculina
sunt, ut "odor"; excipiuntur tria feminina ("uxor, "soror", "arbor")
et IV neutra ("ador", "marmor", "equor", "cor") et comparatiua,
que communia sunt (preter "senior", masculinum), et a "colore",

Torna all'inizio