Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 57

Liber I


est disciplinarum propria. Necessaria igitur, quae assensionem hominum habet adiunctam, tractatur aut per complexionem aut per enumerationem aut per simplicem conclusionem. Complexio est, quae ex duabus partibus propositis utramque vel interrogando vel negando concludit. Interrogando sic: "Si virtus bona est, non est fugienda; si mala, non est laudanda". Enumeratio est quae multis propositis partibus caeterisque refutatis, extremam necessario probatam relinquit, hoc modo: "Hunc librum necesse est vel emptione vel commodato vel dono vel haereditate vel furto habueris. Nam antehac non habuisse te illum, plane fateris. Sed neque emisti, quia pecuniam nullam habebas neque ab amicis aut commodato aut dono accepisti, quoniam nemo in hac civitate te novit omnino neque rursus aut testamento aut haereditate cuiusquam habuisti, quum ex tuis defunctus sit nemo. Relinquitur ergo ut illum ex furto habeas". Simplex conclusio sit hoc modo: "Si quo tempore tu ad me Romam scripsisti, ego Romae non fui, accipere tuas literas profecto non potui". Ea vero argumentatio, quae solam assensionem requirit, frequentiusque in epistolam venit, per simplicem assumptionem et conclusionem, quod enthymema appellari diximus. Item, per inductionem atque exemplum frequentissime

Torna all'inizio