ecclesie civitatis Parme et ei adheret versus meridianam partem.
Hic fuit germanus consanguineus patris mei. Fuerunt enim filii
duorum fratrum.
Fuit autem dictus pater meus Guido de Adam, pulcher homo
et fortis, qui aliquando transfretavit pro Terre Sancte succursu
tempore Balduini comitis Flandrie, de quo passagio supra descripsi;
et ego necdum natus eram. Et audivi a patre meo quod, cum
alii Lombardi in ultramarinis partibus inquirerent a divinis de
statu domorum suarum, pater meus ab eis inquirere noluit; et
cum rediit, omnia in domo sua invenit consolatoria et pacata,
alii vero tristia, ut a divinis acceperant. Item audivi ab eo quod
de pulcritudine et bonitate commendatus fuit dextrarius patris
mei, quem secum ad Terram Sanctam duxit, super omnes qui de
sua societate fuerunt. Item audivi a patre meo quod, quando
fundabatur baptisterium Parmense, posuit lapides in fundamento,
in recordationis signum, et quod, ubi edificatum est baptisterium,
fuerunt domus propinquorum meorum, qui post destructionem
domorum suarum iverunt Bononiam et facti sunt cives ibi, et
appellantur illi de Cocca.
Porro illi de casali meo antiquitus appellabantur Grenones, ut
repperi in veteribus cartis, postea dicti sunt de Adam. Fuerunt
alii Grelones in civitate Parmensi, qui scribuntur per «l», qui
habitabant in capite pontis in strata que vadit ad Burgum Sancti
Donnini; quorum ulmus ante hostium fuit famosus et dicebatur
ulmus Iohannis Grelonis. Cum ergo dicitur quod Oliverius de
Grenonibus fecit consortium Sancte Marie de Parma, fuit Oliverius
de Adam, pater iudicis supradicti. Nam Adam de Grenonibus
duos filios habuit, quorum unus dictus est Oliverius de Adam,
alter vero Iohannes de Adam. De Oliverio de Adam nati sunt
duo filii, scilicet Bernardus Oliverii, supranominatus iudex, et
Rolandus Oliverii. Porro de Bernardo Oliverii natus est Leonardus,
Emblavatus, Bonifacius et Oliverius, IIII filii, et IIII filie,
scilicet domina Aica, que est monacha Sancti Pauli, et domina
Ricca et domina Romagna, que est soror Bononie in monasterio
Sancte Clare, et Mabilia, que obiit virgo. De Rolando Oliverii
nati sunt sex filii, scilicet Bartholomeus, Franciscus, Oliverius,
|
|