Si metallum cupit esse, sit aurum Arabie,
Sit argentum de fornace divitis Calabrię,
Non sit plumbum gravitatis livida cum facie.
Ecce nobis est concessum fieri, quod volumus.
Qui contemplative vivit, angelis est socius;
Qui reliquit sua mundo, est vir apostolicus.
Nemo cupit esse martyr dubitans martyrium,
Pauci servant cęlibatum, quod est fructus virginum
Fiant saltim confessores, diligant ieiunium,
Corporis quia castigat omne supervacuum.
Quantum sufficit naturę proicit in sacculum,
Si quid forte plus addatur, deputat piaculum.
Nimis sunt amici dei honorati homines,
Quibus est donatum ire supra quosdam homines
Et cunctorum angelorum volare per ordines.
Quę sunt ergo meliora, omnis homo eligat.
Nam qui valet esse cygnus, si corvus deveniat,
Omnes istud ammirantes ad cachinnum excitat.
|
|