Cuius peticionibus faventes), ob interventum Gisle 
imperatricis nostre dilecte contectalis, ac regis Henrici nostri amantissimi 
filii, per hanc preceptalem confirmacionem, (prout iuste 
et legaliter possumus, concedimus, et confirmamus, ac penitus 
corroboramus in predicto monasterio omnia precepta precessorum 
nostrorum imperatorum et regum, videlicet Desiderii, Karoli, Lodoici, 
atque Lotharii) atque imperatoris Henrici, (verumtamen 
omnes res, et possessiones per diversos fines regni Italici positas, 
per eadem precepta, vel quolibet legales scripciones a principibus, 
ducibus reliquisque fidelibus ibidem collatas, nec non monasteria 
et cellas inferius nominatas, primitus videlicet declarantes ipsas 
hereditates, que circumdant ipsum monasterium, per has quoque 
fines: incipientes itaque a fluvio, qui dicitur Sangro, deinde per 
montes publicos usque in montem, qui dicitur Acze, et sic revolventes 
montes eodem usque in fluvio, qui dicitur Melfa, et quemadmodum 
decurrit ipsa Melfa, usque ubi coniungit se cum Mellarino, 
et abhinc in verticem montis, qui dicitur Barbola, et sic 
per cilium montis eiusdem, usque in montem Archanum, et montem 
Marthe, montemque Casale; eosque videlicet montes extrinsecus 
circumdantes in hortum riaginis, Ravennola qui nominatur; 
et a capite eiusdem riaginis venientes iuxta montes puplicos, usque 
in montem Benafranum, qui est super urbem; eodem vero revolvente 
monte usque in cilium montis, qui est super terram, 
que vocatur Arcora, que est ecclesie hereditas Sancte Dei genitricis 
Marie, que vocatur Olivetum, subiecta prefato monasterio, 
et ecclesie nichilominus hereditas Sancte Cristine, subdita eidem 
cenobio cum territoriis suis, et cum reliquis finibus, ipsa hereditas 
circumdata usque in fluvium Vulturnum; nam iterum ex alia 
parte inchoantes a primo fine cum iam dicto fluvio Sangro, ipsosque
  |  
  |