Plerosque etiam milites ac pedites cum gladio tum inter 
fossata precipitando interfecit. Et supra pontem fossati dum 
acriter imperator inter hostes preliaretur, equus eius ibi 
confoditur et ipse aliquantulum vulneratus est. Tandem 
tamen Mediolanenses intra portas se recipiunt et magna pars 
ipsorum in ecclesiam sancti ... confugiunt, non valentes 
accedere ad pontem; et in ipsa ecclesia, tum quia fere nox 
erat, tum etiam quia non poterant expugnari nisi per ostium 
ecclesie, viriliter se defendentes illesi permanserunt. 
Imperator igitur cum suis militibus ad castra cum ingenti 
gaudio revertitur; et sequenti die Mercurii prope Sanctum 
Donatum castrametatus est, segetes Mediolanensium quotidie 
devastans. Deinde proximo die sabbati prelio commisso 
inter Teutonicos et Mediolanenses ante portam Mediolani 
tres milites Mediolani interfecti sunt, scilicet Cazaguerrae de 
Sorexina et filius Guarnerii Grassi et quidam alius.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |