delegamus nostri iudicibus ubi iactura tollerabilis non est, favorabiliter  
commendamus. 
Mulieribus nichilominus ubi non modice lese sunt, propter fragiliorem  
sexum, legum equitatem sectantes tam per nos, quam per officiales  
nostros ex pietatis visceribus subveniendum decrevimus, sicut decet et  
oportet. 
XVI. De indigne anelantibus ad sacerdotum 
Nemo sacerdotum dignitatem pretio petere audeat, contumeliam pro 
premio reportaturus et penam, mox ut fuerit propria petitione detectus.  
Ille enim honore se privat, qui inpudenti fronte, velud importunus  
expostulat. 
XVII. De sacrilegiis 
Disputari de regis iudicio, consiliis, institutionibus, factis non oportet.  
Est enim par sacrilegio disputare de eius iudiciis, institutionibus, factis  
atque consiliis et an is dignus sit quem rex elegerit, aut decernit. 
Multe leges sacrilegos severissime punierunt, set pena moderanda  
est arbitrio iudicantis, nisi forte manufacta templa dei fracta sunt violenter,  
aut dona et vasa sacra, noctu sublata sunt, hoc enim casu capitale  
est. 
XVIII. De crimine maiestatis 
Quisquis cum milite uno vel cum pluribus, seu privato scelestem 
inierit factionem aut factionis dederit, vel susceperit sacramentum, de  
nece etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt,  
cogitaverint et tractaverint, eadem severitate voluntatem sceleris qua 
effectum puniri iura voluerunt, ipse quidem ut pote reus majestatis gladio 
feriatur, bonis eius omnibus fisco addictis; filii vero eius nullum unquam  
beneficium sive a nostro beneficio seu iure consensum optineant. 
Sit ei mors solacium et vita supplicium. Quod si qiusquam de factiosis mox  
sine mora factum detexerit, veniam et gratiam mox sequatur.
  |  
  |