35 Sicut igitur in constructione premittendus est nominativus, sic  
appositione est supponendum, ut «nobilitatem vestram precamur  
presentium lator», et semper genitivus debet preponi dictioni a qua  
regitur et cum prepositione si ibi ponitur iungi, ut «presentium lator  
postquam ad illius domum pervenit ibi confestim egrotavit». 
36 Accusativum semper ponas ante verbum, dativum et ablativum  
si fuerit oportunum. Vocativum in epistola ponere noli quia propter  
discretionem sermonis est secunde persone. Unde non debes  
dicere «noscat paternitas tua karissime pater.» Quia satis loqueris  
ad secundam personam per hoc pronomen tuam, quod pertinet ad  
secundam personam. 
37 Et nota quod ista pronomina  ego  et  tu ,  vos  et  nos  in epistola  
ponere non debes quia in verbis prime et secunde persone certus  
intelligitur nominativus. Unde non debes ponere ad ornatum  
locutionis. 
38 Item nota quod verbis tertie persone debet poni nominativus nisi  
subintelligeretur per verba precedentia, vel nisi essent verba excepte  
actionis, ut  tonat  et   fulminat , et nominativus sive sit participuum  
sive non debet poni in eadem clausula ubi ponitur verbum a quo  
regitur, et non multum debet distare ab eo ne forte videretur alii  
verbo supponere. 
39 Item nota quod adiectiva decorant epistolam sed non ponas ea  
multum remota a substantivis, ne videantur aliis substantivis  
adherere, sed pone unam dictionem, vel duas vel tres adplus inter  
adiectivum et substantivum. 
40 Item nota quod si oportet te facere mentionem de aliquo  
in una clausula bis vel ter pone relatam, ut «illi episcopi ei» vel  
«ipsum est», sicut occurrent tibi. 
41 Si vero in alia clausula oportet te facere mentionem, pone  
 predicto, prefacto, iamdicto, pretaxato, sepedicto, antedicto, vel  
predictum, prefactum, iamdictum, pretaxatum, sepedictum,  
antedictum.  
42 Item virtus est facere dictamen lucidum et apertum, ut saltim in  
prima prolatione vel secunda te auditor intelligere possit et melius  
est facere simplicem ita intricatam, quod intelligi non possis.
  |  
  |