Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 512


Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR, quod beatae Virgini sit latria exhibenda. Quia
Damascenus dicit, quod honor matris refertur ad filium. Si ergo filius latria est
adorandus, similiter et mater.
2. Praeterea, de ipsa cantatur: «Secumque faciet matrem participem Patris
Imperii»; et ab omnibus dicitur Domina mundi, et Regina Angelorum. Sed Deo
exhibetur latria, inquantum est Dominus et Rex. Ergo et Virgini matri oportet
latriam exhiberi.
3. Praeterea, Augustinus probat quod corpus
Virginis non est incineratum, quia est eiusdem naturae cum corpore Filii, quod
ex suo sumptum est. Ergo si corpus Filii est adorandum adoratione latriae,
videtur quod similiter mater.
SED CONTRA, beata Virgo est pura creatura. Sed latria soli Creatori debetur.
Ergo ei non debetur latria.
Praeterea, ipsa adorat Deum latria. Sed non est eiusdem latriam exhibere et
recipere; sicut nec creari et creare. Ergo latria non est exhibenda beatae
Virgini.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR, quod non sit exhibenda cruci. Sicut enim secundum humanitatem
passus est in cruce, ita secundum Divinitatem caelum est sedes eius.
Sed caelum propter hoc non est adorandum latria. Ergo multo minus crux, cum
latria debeatur Christo ratione Divinitatis, non ratione humanitatis.
2. Praeterea, res inanimata indignior est homine. Sed honor latriae non est
exhibendus ab homine nisi ei qui est supra hominem. Ergo crux non debet
latria adorari.
3. Praeterea, maiorem affinitatem habet ad Christum beata Virgo quam crux
eius. Sed Virgo non adoratur latria. Ergo multo minus crux.
SED CONTRA, reliquiae aliorum sanctorum honorantur eodem honore quo ipsi
sancti. Sed crux est de reliquiis Christi. Ergo est adoranda latria sicut Christus.
Praeterea, crux est imago Christi crucifixi. Sed imago crucifixi Christi est adoranda
latria. Ergo et crux.
Quaestiuncula V
1. Ulterius. Quaeritur, utrum viris sanctis sit exibendus honor latriae, et videtur
quod sic. Quia latria exhibetur Deo ratione Divinitatis. Sed sancti participatione
dicuntur dii. Ergo eis debet latria exhiberi.
2. Praeterea, imago impressa divinitus est nobilior quam quae facta est humanitus.
Sed imagines Dei quas homo fecit, adorantur latria. Ergo multo fortius
viri sancti, in quibus Deus suam imaginem impressit, et reformavit.

Torna all'inizio